|
Quoniam constat omnium rerum optandarum plenitudinem esse felicitatem,
quae non est dea, sed donum Dei, et ideo nullum deum colendum esse ab
hominibus, nisi qui potest eos facere felices; unde si illa dea
esset, sola colenda merito diceretur: jam consequenter videamus, qua
causa Deus, qui potest et illa bona dare, quae habere possunt etiam
non boni, ac per hoc etiam non felices, Romanum imperium tam magnum
tamque diuturnum esse voluerit. Quia enim hoc deorum falsorum illa,
quam colebant, multitudo non fecit, et multa jam diximus, et ubi
visum fuerit opportunum esse, dicemus.
|
|