|
1. Quid ergo magnum est pro illa aeterna coelestique patria, cuncta
saeculi hujus quamlibet jucunda blandimenta contemnere, si pro hac
temporali atque terrena filios Brutus potuit et occidere , quod illa
facere neminem cogit? Sed certe difficilius est filios interimere,
quam quod pro ista faciendum est, ea quae filiis congreganda videbantur
atque servanda, vel donare pauperibus, vel, si existat tentatio quae
id pro fide atque justitia fieri compellat, amittere. Felilices enim
vel nos vel filios nostros non divitiae terrenae faciunt, aut nobis
viventibus amittendae, aut, nobis mortuis, a quibus nescimus, vel
forte a quibus nolumus, possidendae: sed Deus felices facit, qui est
mentium vera opulentia. Bruto autem, quia filios occidit,
infelicitatis perhibet testimonium etiam poeta laudator. Ait enim:
|
Natosque pater nova bella moventes
Ad poenam pulchra pro libertate vocabit,
Infelix, utcumque ferent ea facta minores
|
|
Sed versu sequenti consolatus est infelicem
|
Vincit amor patriae laudumque immensa cupido.
|
|
|
Aeneid. lib. 6, vers. 820-823
|
Haec sunt duo illa, libertas et cupiditas laudis humanae, quae ad
facta compulere miranda Romanos. Si ergo pro libertate moriturorum et
cupiditate laudum, quae a mortalibus expetuntur, occidi filii a patre
potuerunt; quid magnum est, si pro vera libertate, quae nos ab
iniquitatis et mortis et diaboli dominatu liberos facit, nec cupiditate
humanarum laudum, sed charitate liberandorum hominum, non a Tarquinio
rege, sed a daemonibus et daemonum principe, non filii occiduntur,
sed Christi pauperes inter filios computantur?
2. Si alius etiam Romanus princeps, cognomine Torquatus, filium,
non quia contra patriam, sed etiam pro patria, tamen quia contra
imperium suum, id est contra quod imperaverat pater imperator, ab
hoste provocatus juvenili ardore pugnaverat, licet vicisset, occidit;
ne plus mali esset in exemplo imperii contempti, quam boni in gloria
hostis occisi : utquid se jactent, qui pro immortalis patriae legibus
omnia, quae multo minus quam filii diliguntur, bona terrena
contemnunt? Si Furius Camillus etiam ingratam patriam, a cujus
cervicibus acerrimorum hostium Veientium jugum depulerat, damnatusque
ab aemulis fuerat, a Gallis iterum liberavit, quia non habebat
potiorem ubi posset vivere gloriosus : cur extollatur velut grande
aliquid fecerit, qui forte in Ecclesia ab inimicis carnalibus
gravissimam exhonorationis passus injuriam, non se ad ejus hostes
haereticos transtulit, aut aliquam contra illam ipse haeresim
condidit, sed eam potius quantum valuit ab haereticorum perniciosissima
pravitate defendit; cum alia non sit, non ubi vivatur in hominum
gloria, sed ubi vita acquiratur aeterna? Si Mucius , ut cum
Porsenna rege pax fieret, qui gravissimo bello Romanos premebat,
quia Porsennam ipsum occidere non potuit, et pro eo alterum deceptus
occidit, in ardentem aram ante oculos ejus dexteram extendit, dicens
multos tales, qualem illum videret, in ejus exitium conjurasse; cujus
ille fortitudinem et conjurationem talium perhorrescens, sine ulla
dilatione se ab illo bello facta pace compescuit: quis regno coelorum
imputaturus est merita sua, si pro illo non unam manum, neque hoc sibi
ultro faciens, sed persequente aliquo patiens, totum flammis corpus
impenderit? Si Curtius armatus equo concito in abruptum hiatum terrae
se praecipitem dedit, deorum suorum oraculis serviens, quoniam
jusserant ut illuc id, quod Romani haberent optimum, mitteretur, nec
aliud intelligere potuerunt, quam viris armisque se excellere, unde
videlicet oportebat ut deorum jussis in illum interitum vir
praecipitaretur armatus : quid se magnum pro aeterna patria fecisse
dicturus est, qui aliquem fidei suae passus inimicum, non se ultro in
talem mortem mittens, sed ab illo missus obierit; quandoquidem a
Domino suo eodemque rege patriae suae certius oraculum accepit,
Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt
occidere (Matth. X, 28)? Si se occidendos certis verbis
quodammodo consecrantes Decii devoverunt, ut illis cadentibus et iram
deorum sanguine suo placantibus Romanus liberaretur exercitus ; nullo
modo superbient sancti martyres tanquam dignum aliquid pro illius
patriae participatione fecerint, ubi aeterna est et vera felicitas, si
usque ad sui sanguinis effusionem, non solum suos fratres pro quibus
fundebatur , verum et ipsos inimicos, a quibus fundebatur, sicut eis
praeceptum est, diligentes, charitatis fide et fidei charitate
certarunt? Si Marcus Pulvillus dedicans aedem Jovis, Junonis,
Minervae, falso sibi ab invidis morte filii nuntiata, ut illo nuntio
perturbatus abscederet, atque ita dedicationis gloriam collega ejus
consequeretur, ita contempsit, ut eum etiam projici insepultum juberet
; et sic in ejus corde orbitatis dolorem gloriae cupiditas vicerat:
quid magnum se pro Evangelii sancti praedicatione, qua cives supernae
patriae de diversis liberantur et colliguntur erroribus, fecisse
dicturus est, cui Dominus de sepultura patris sui sollicito ait,
Sequere me, et sine mortuos sepelire mortuos suos (Id. VIII,
22)? Si M. Regulus, ne crudelissimos hostes jurando falleret,
ad eos ab ipsa Roma reversus est, quoniam, sicut Romanis eum tenere
volentibus respondisse fertur, posteaquam Afris servierat, dignitatem
illic honesti civis habere non posset; eumque Carthaginenses, quoniam
contra eos in Romano senatu egerat, gravissimis suppliciis necaverunt
: qui cruciatus non sunt pro fide illius patriae contemnendi, ad cujus
beatitudinem fides ipsa perducit? aut quid retribuetur Domino pro
omnibus quae retribuit (Psal. CXV, 12), si pro fide quae illi
debetur talia fuerit homo passus, qualia pro fide quam perniciosissimis
inimicis debebat passus est Regulus? Quomodo autem se audebit
extollere de voluntaria paupertate christianus, ut in hujus vitae
peregrinatione expeditior ambulet viam, quae perducit ad patriam, ubi
verae divitiae ipse Deus est, cum audiat vel legat L. Valerium,
qui in suo defunctus est consulatu, usque adeo fuisse pauperem, ut
nummis a populo collatis ejus sepultura curaretur ? audiat vel legat
Quintium Cincinnatum, cum quatuor jugera possideret, et ea suis
manibus coleret, ab aratro esse abductum , ut dictator fieret, major
utique honore quam consul; victisque hostibus ingentem gloriam
consecutum in eadem paupertate mansisse ? Aut quid se magnum fecisse
praedicabit, quod nullo praemio mundi hujus fuerit ab aeternae illius
patriae societate seductus, cum Fabricium didicerit tantis muneribus
Pyrrhi, regis Epirotarum, promissa etiam quarta parte regni, a
Romana civitate non potuisse divelli, ibique in sua paupertate
privatum manere maluisse? Nam illud quod rempublicam, id est rem
populi, rem patriae, rem communem, cum haberent opulentissimam atque
ditissimam, sic ipsi in suis domibus pauperes erant, ut quidam eorum,
qui jam bis consul fuisset, ex illo senatu pauperum hominum pelleretur
notatione censoria, quod decem pondo argenti in vasis habere compertus
est ; ita iidem ipsi pauperes erant, quorum triumphis publicum
ditabatur aerarium: nonne omnes Christiani, qui excellentiore
proposito divitias suas communes faciunt, secundum id quod scriptum est
in Actibus Apostolorum, ut distribuatur unicuique, sicut cuique opus
est; et nemo dicat aliquid proprium, sed sint illis omnia communia
(Act. II, 45; et IV, 32); intelligunt se nulla ob hoc
ventilari oportere jactantia, id faciendo pro obtinenda societate
Angelorum, cum pene tale aliquid illi fecerint pro conservanda gloria
Romanorum?
3. Haec et alia, si qua hujuscemodi reperiuntur in litteris corum,
quando sic innotescerent, quando tanta fama praedicarentur, nisi
Romanum imperium longe lateque porrectum, magnificis successibus
augeretur? Proinde per illud imperium tam latum tamque diuturnum,
virorumque tantorum virtutibus praeclarum atque gloriosum, et illorum
intentioni merces quam quaerebant est reddita, et nobis proposita
necessariae commonitionis exempla: ut si virtutes, quarum istae
utcumque sunt similes, quas isti pro civitatis terrenae gloria
tenuerunt, pro Dei gloriosissima civitate non tenuerimus, pudore
pungamur; si tenuerimus, superbia non extollamur: quoniam, sicut
dicit Apostolus, indignae sunt passiones hujus temporis ad futuram
gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Ad
humanam vero gloriam praesentisque temporis satis digna vita
aestimabatur illorum. Unde etiam Judaei, qui Christum occiderunt,
revelante Testamento Novo, quod in Vetere velatum fuit, ut non pro
terrenis et temporalibus beneficiis, quae divina providentia permixte
bonis malisque concedit, sed pro aeterna vita muneribusque perpetuis et
ipsius supernae civitatis societate colatur Deus unus et verus,
rectissime istorum gloriae donati sunt; ut hi qui qualibuscumque
virtutibus terrenam gloriam quaesierunt et acquisiverunt, vincerent eos
qui magnis vitiis datorem verae gloriae et civitatis aeternae occiderunt
atque respuerunt.
|
|