|
Interest sane inter cupiditatem humanae gloriae, et cupiditatem
dominationis. Nam licet proclive sit, ut qui humana gloria nimium
delectatur, etiam dominari ardenter affectet; tamen qui veram licet
humanarum laudum gloriam concupiscunt, dant operam bene judicantibus
non displicere. Sunt enim multa in moribus bona, de quibus multi bene
judicant, quamvis ea multi non habeant: per ea bona morum nituntur ad
gloriam et imperium vel dominationem, de quibus ait Sallustius, Sed
ille vera via nititur. Quisquis autem sine cupiditate gloriae, qua
veretur homo bene judicantibus displicere, dominari atque imperare
desiderat, etiam per a pertissima scelera quaerit plerumque obtinere
quod diligit. Proinde qui gloriam concupiscit, aut vera via nititur,
aut certe dolis atque fallaciis contendit, volens bonus videri esse ,
quod non est (Sallust. in Catil.). Et ideo virtutes habenti
magna virtus est contemnere gloriam; quia contemptus ejus in conspectu
Dei est, judicio autem non aperitur humano. Quidquid enim fecerit ad
oculos hominum, quo gloriae contemptor appareat, ad majorem laudem,
hoc est ad majorem gloriam, facere si credatur, non est unde se
suspicantium sensibus aliter esse, quam suspicantur, ostendat. Sed
qui contemnit judicia laudantium, contemnit etiam suspicantium
temeritatem: quorum tamen, si vere bonus est, non contemnit salutem;
quoniam tantae justitiae est qui de Spiritu Dei virtutes habet, ut
etiam ipsos diligat inimicos; et ita diligat, ut suos osores vel
detractores velit correctos habere consortes; non in terrena patria,
sed superna: in laudatoribus autem suis quamvis parvipendat quod cum
laudant, non tamen parvipendit quod amant; nec eos vult fallere
laudantes, ne decipiat diligentes: ideoque instat ardenter, ut potius
ille laudetur, a quo habet homo quidquid in eo jure laudatur. Qui
autem contemptor gloriae, dominationis est avidus, bestias superat
sive crudelitatis vitiis, sive luxuriae. Tales quidam Romani
fuerunt: non enim, cura existimationis amissa, dominationis
cupiditate caruerunt. Multos tales fuisse, prodit historia: sed
hujus vitii summitatem et quasi arcem quamdam Nero Caesar primus
obtinuit; cujus fuit tanta luxuries, ut nihil ab eo putaretur virile
metuendum; tanta crudelitas, ut nihil molle habere crederetur, si
nesciretur. Etiam talibus tamen dominandi potestas non datur nisi
summi Dei providentia, quando res humanas judicat talibus dominis
dignas. Aperta de hac re vox divina est, loquente Dei sapientia:
Per me reges regnant, et tyranni per me tenent terram (Prov.
VIII, 15). Sed ne tyranni non pessimi atque improbi reges,
sed vetere nomine fortes dicti existimentur, unde ait Virgilius,
|
Pars mihi pacis erit, dextram tetigisse tyranni:
|
|
|
Aeneid. lib. 7, vers. 266
|
apertissime alio loco de Deo dictum est, Qui regnare facit hominem
hypocritam propter. perversitatem populi (Job XXXIV, 30).
Quamobrem, quamvis, ut potui, satis exposuerim qua causa Deus unus
verus et justus Romanos secundum quamdam formam terrenae civitatis
bonos adjuverit ad tanti imperii gloriam consequendam: potest tamen et
alia causa esse latentior, propter diversa merita generis humani, Deo
magis nota quam nobis; dum illud constet inter omnes veraciter pios,
neminem sine vera pietate, id est veri Dei vero cultu, veram posse
habere virtutem ; nec eam veram esse, quando gloriae servit humanae.
Eos tamen qui cives non sint civitatis aeternae, quae in sacris
Litteris nostris dicitur civitas Dei (Psal. XLV, 5; et
XLVII, 3 et 9, etc.), utiliores esse terrenae civitati,
quando habent virtutem vel ipsam, quam si nec ipsam. Illi autem qui
vera pietate praediti bene vivunt, si habent scientiam regendi
populos, nihil est felicius rebus humanis, quam si Deo miserante
habeant potestatem. Tales autem homines virtutes suas, quantascumque
in hac vita possunt habere, non tribuunt nisi gratiae Dei, quod eas
volentibus, credentibus, petentibus dederit; simulque intelligunt,
quantum sibi desit ad perfectionem justitiae, qualis est in illorum
sanctorum Angelorum societate, cui se nituntur aptare. Quantumlibet
autem laudetur atque praedicetur virtus, quae sine vera pietate servit
hominum gloriae, nequaquam sanctorum exiguis initiis comparanda est,
quorum spes posita est in gratia et misericordia veri Dei.
|
|