|
Quod tamen nostra memoria recentissimo tempore Deus mirabiliter et
misericorditer fecit, non cum gratiarum actione commemorant; sed
quantum in ipsis est, omnium, si fieri potest, hominum oblivione
sepelire conantur: quod a nobis si tacebitur, similiter erimus
ingrati. Cum Rhadagaisus rex Gothorum agmine ingenti et immani jam
in Urbis vicinia constitutus, Romanis cervicibus immineret, uno die
tanta celeritate sic victus est, ut ne uno quidem, non dicam
exstincto, sed vulnerato Romanorum, multo amplius quam centum millium
prosterneretur ejus exercitus, atque ipse cum filiis mox captus poena
debita necaretur . Nam si ille tam impius cum tantis et tam impiis
copiis Romam fuisset ingressus, cui pepercisset? quibus honorem locis
martyrum detulisset? in qua persona Deum timeret? cujus non sanguinem
fusum, cujus pudicitiam vellet intactam? Quas autem isti pro diis
suis voces haberent, quanta insultatione jactarent, quod ille ideo
vicisset, ideo tanta potuisset, quia quotidianis sacrificiis placabat
atque invitabat deos, quod Romanos facere christiana religio non
sinebat? Nam propinquante jam illo his locis, ubi nutu summae
majestatis oppressus est, cum ejus fama ubique crebresceret, nobis
apud Carthaginem dicebatur, hoc credere, spargere, jactare
Paganos, quod ille diis amicis protegentibus et opitulantibus, quibus
immolare quotidie ferebatur, vinci omnino non posset ab eis, qui talia
diis Romanis sacra non facerent, nec fieri a quoquam permitterent.
Et non agunt miseri gratias tantae misericordiae Dei, qui, cum
statuisset irruptione barbarica graviora pati dignos mores hominum
castigare, indignationem suam tanta mansuetudine temperavit, ut illum
primo faceret mirabiliter vinci, ne ad infirmorum animos evertendos
gloria daretur daemonibus, quibus eum supplicare constabat; deinde ab
his Barbaris Roma caperetur, qui contra omnem consuetudinem bellorum
ante gestorum ad loca sancta confugientes christianae religionis
reverentia tuerentur, ipsisque daemonibus atque impiorum sacrificiorum
ritibus, de quibus ille praesumpserat, sic adversarentur pro nomine
christiano, ut longe atrocius bellum cum eis quam cum hominibus gerere
viderentur: ita verus Dominus gubernatorque rerum et Romanos cum
misericordia flagellavit, et tam incredibiliter victis supplicatoribus
daemonum, nec saluti rerum praesentium necessaria esse sacrificia illa
monstravit; ut ab his, qui non pervicaciter contendunt, sed prudenter
attendunt, nec propter praesentes necessitates religio vera deseratur,
et magis aeternae vitae fidelissima exspectatione teneatur.
|
|