|
Nati sunt duo gemini antiqua patrum memoria (ut de insignibus loquar)
sic alter post alterum, ut posterior plantam prioris teneret. Tanta
in eorum vita fuerunt moribusque diversa, tanta in actibus
disparilitas, tanta in parentum amore dissimilitudo, ut etiam inimicos
eos inter se faceret ipsa distantia (Gen. XXV, 24-34).
Numquid hoc dicitur, quia uno ambulante alius sedebat, et alio
dormiente alius vigilabat, alio loquente alius tacebat; quae pertinent
ad illas minutias, quae non possunt ab eis comprehendi, qui
constitutionem siderum, qua quisque nascitur, scribunt, unde
mathematici consulantur? Unus duxit mercenariam servitutem, alius non
servivit; unus a matre diligebatur, alius non diligebatur; unus
honorem, qui magnus apud eos habebatur, amisit, alter indeptus est.
Quid de uxoribus, quid de filiis, quid de rebus, quanta diversitas?
[V.] Si ergo haec ad illas pertinent minutias temporum, quae inter
se habent gemini, et constellationibus non adscribuntur; quare aliorum
constellationibus inspectis ista dicuntur? Si autem ideo dicuntur,
quia non ad minuta incomprehensibilia, sed ad temporum spatia
pertinent, quae observari notarique possunt; quid hic agit rota illa
figuli, nisi ut homines luteum cor habentes in gyrum mittantur, ne
mathematicorum vaniloquia convincantur?
|
|