|
Quid iidem ipsi, quorum morbum, quod eodem tempore gravior leviorque
apparebat amborum, medicinaliter inspiciens Hippocrates, geminos
suspicatus est, nonne satis istos redarguunt, qui volunt sideribus
dare, quod de corporum simili temperatione veniebat? Cur enim
similiter eodemque tempore, non alter prior, alter posterior
aegrotabant, sicut nati fuerant, quia utique simul nasci ambo non
poterant? Aut si nihil momenti attulit, ut diversis temporibus
aegrotarent, quod diversis temporibus nati sunt; quare tempus in
nascendo diversum ad aliarum rerum diversitates valere contendunt? Cur
potuerunt diversis temporibus peregrinari, diversis temporibus ducere
uxores, diversis temporibus filios procreare, et multa alia,
propterea quia diversis temporibus nati sunt, et non potuerunt eadem
causa diversis etiam temporibus aegrotare? Si enim dispar nascendi
mora mutavit horoscopum, et disparilitatem intulit caeteris rebus; cur
illud in aegritudinibus mansit, quod habebat in temporis aequalitate
conceptus? Aut si fata valetudinis in conceptu sunt, aliarum vero
rerum in ortu esse dicuntur, non deberent inspectis natalium
constellationibus de valetudine aliquid dicere, quando eis inspicienda
conceptionalis hora non datur. Si autem ideo praenuntiant
aegritudines, non inspecto conceptionis horoscopo, quia indicant eas
momenta nascentium; quomodo dicerent cuilibet eorum geminorum ex
nativitatis hora, quando aegrotaturus esset, cum et alter qui non
habebat eamdem horam nativitatis, necesse haberet pariter aegrotare?
Deinde quaero, si tanta distantia est temporis in nativitate
geminorum, ut per hanc oporteat eis constellationes fieri diversas,
propter diversum horoscopum, et ob hoc diversos omnes cardines , ubi
tanta vis ponitur, ut hinc etiam diversa sint fata; unde hoc accidere
potuit, cum eorum conceptus diversum tempus habere non possit? Aut si
duorum uno momento temporis conceptorum potuerunt esse ad nascendum fata
disparia, cur non et duorum uno momento temporis natorum possint esse
ad vivendum atque moriendum fata disparia? Nam si unum momentum, quo
ambo concepti sunt, non impedivit, ut alter prior, alter posterior
nasceretur; cur, uno momento si duo nascuntur, impediat aliquid, ut
alter prior, alter posterior moriatur? Si conceptio momenti unius
diversos casus in utero geminos habere permittit; cur nativitas momenti
unius non etiam quoslibet duos in terra diversos casus habere
permittat, ac sic omnia hujus artis vel potius vanitatis commenta
tollantur? Quid est hoc quod uno tempore, uno momento, sub una
eademque coeli positione concepti diversa habent fata, quae illos
perducant ad diversarum horarum nativitatem, et uno momento temporis
sub una eademque coeli positione de duabus matribus duo pariter nati,
diversa fata habere non possunt, quae illos perducant ad diversam
vivendi vel moriendi necessitatem? An concepti nondum habent fata,
quae, nisi nascantur, habere non poterunt? Quid est ergo quod
dicunt, si hora conceptionalis inveniatur, multa ab istis dici posse
divinis ? Unde etiam illud a nonnullis praedicatur, quod quidam
sapiens horam elegit, qua cum uxore concumberet, unde filium mirabilem
gigneret. Unde postremo et hoc est, quod de illis pariter
aegrotantibus geminis Posidonius, magnus astrologus idemque
philosophus, respondebat, ideo fieri, quod eodem tempore fuissent
nati, eodemque concepti. Nam utique propter hoc addebat
conceptionem, ne diceretur ei non ad liquidum eodem tempore potuisse
nasci, quos constabat omnino eodem tempore fuisse conceptos; ut hoc,
quod similiter simulque aegrotabant, non daret de proximo pari corporis
temperamento, sed eamdem quoque valetudinis parilitatem sidereis
nexibus alligaret. Si igitur in conceptu tanta vis est ad aequalitatem
fatorum, non debuerunt nascendo eadem fata mutari. Aut si propterea
mutantur fata geminorum, quia temporibus diversis nascuntur, cur non
potius intelligamus jam fuisse mutata, ut diversis temporibus
nascerentur? Itane non mutat fata nativitatis voluntas viventium, cum
mutet fata conceptionis ordo nascentium?
|
|