|
Quanquam et in ipsis geminorum conceptibus, ubi certe amborum eadem
momenta sunt temporum, unde fit ut sub eadem constellatione fatali
alter concipiatur masculus, altera femina? Novimus geminos diversi
sexus, ambo adhuc vivunt, ambo aetate vigent adhuc; quorum cum sint
inter se similes corporum species, quantum in diverso sexu potest;
instituto tamen et proposito vitae ita sunt dispares, ut, praeter
actus, quos necesse est a virilibus distare, femineos, quod ille in
officio Comitis militat et a sua domo pene semper peregrinatur, illa
de solo patrio et de rure proprio non recedit: insuper (quod est
incredibilius, si astralia fata credantur; non autem mirum, si
voluntates hominum et Dei munera cogitentur), ille conjugatus, illa
virgo sacra est; ille numerosam prolem genuit, illa nec nupsit. At
enim plurimum vis horoscopi valet? Hoc quam nihil sit, jam satis
disserui. Sed qualecumque sit, in ortu valere dicunt: numquid et in
conceptu? ubi et unum concubitum esse manifestum est; et tanta naturae
vis est, ut cum conceperit femina, deinde alterum concipere omnino non
possit : unde necesse est, eadem esse in geminis momenta conceptus.
An forte, quia diverso horoscopo nati sunt, aut ille in masculum,
dum nascerentur, aut illa in feminam commutata est? Cum igitur non
usquequaque absurde dici posset, ad solas corporum differentias
afflatus quosdam valere sidereos, sicut in solaribus accessibus et
decessibus videmus etiam ipsius anni tempora variari, et lunaribus
incrementis atque decrementis augeri et minui quaedam genera rerum,
sicut echinos, et conchas, et mirabiles aestus oceani; non autem et
animi voluntates positionibus siderum subdi: nunc isti, cum etiam
nostros actus inde religare conantur, admonent ut quaeramus, unde ne
in ipsis quidem corporibus eis possit ratio ista constare. Quid enim
tam ad corpus pertinens, quam corporis sexus? et tamen sub eadem
positione siderum diversi sexus gemini concipi potuerunt. Unde quid
insipientius dici aut credi potest, quam siderum positionem, quae ad
horam conceptionis eadem ambobus fuit, facere non potuisse, ut, cum
quo habebat eamdem constellationem, sexum diversum a fratre non
haberet; et positionem siderum, quae fuit ad horam nascentium, facere
potuisse, ut ab eo tam multum virginali sanctitate distaret?
|
|