|
Jam illud quis ferat, quod in eligendis diebus nova quaedam suis
actibus fata moliuntur? Non erat videlicet ille ita natus, ut haberet
admirabilem filium; sed ita potius, ut contemptibilem gigneret: et
ideo vir doctus elegit horam qua misceretur uxori. Fecit ergo fatum,
quod non habebat, et ex ipsius facto coepit esse fatale, quod in ejus
nativitate non fuerat. O stultitiam singularem! Eligitur dies ut
ducatur uxor: credo, propterea quia potest in diem non bonum, nisi
exigatur, incurri, et infeliciter duci. Ubi est ergo quod nascenti
jam sidera decreverunt? an potest homo, quod ei jam constitutum est,
diei electione mutare, et quod ipse in eligendo die constituerit, non
poterit ab alia potestate mutari? Deinde si soli homines, non autem
omnia quae sub coelo sunt, constellationibus subjacent, cur alios
eligunt dies accommodatos ponendis vitibus, vel arboribus, vel
segetibus; alios dies pecoribus vel domandis, vel admittendis
maribus, quibus equarum vel boum fetentur armenta, et caetera
hujusmodi? Si autem propterea valent ad has res dies electi, quia
terrenis omnibus corporibus, sive animantibus, sive non animantibus ,
secundum diversitates temporalium momentorum, siderum positio
dominatur; considerent quam innumerabilia sub uno temporis puncto vel
nascantur, vel oriantur, vel inchoentur, et tam diversos exitus
habeant, ut istas observationes cuivis puero ridendas esse
persuadeant. Quis enim est tam excors, ut audeat dicere, omnes
arbores, omnes herbas, omnes bestias, serpentes, aves, pisces,
vermiculos, momenta nascendi singillatim habere diversa? Solent tamen
homines ad tentandam peritiam mathematicorum afferre ad eos
constellationes mutorum animalium, quorum ortus propter hanc
explorationem domi suae diligenter observant, eosque mathematicos
praeferunt caeteris, qui constellationibus inspectis dicunt non esse
hominem natum, sed pecus. Audent etiam dicere quale pecus, utrum
aptum lanicio, an vectationi, an aratro, an custodiae domus. Nam et
ad canina fata tentantur, et cum magnis admirantium clamoribus ista
respondent. Sic desipiunt homines, ut existiment, cum homo
nascitur, caeteros rerum ortus ita inhiberi, ut cum illo sub eadem
coeli plaga nec musca nascatur. Nam si hanc admiserint, procedit
ratiocinatio, quae gradatim accessibus modicis eos a muscis ad camelos
elephantosque perducat. Nec illud volunt advertere, quod electo ad
seminandum agrum die, tam multa grana in terram simul veniunt, simul
germinant, exorta segete simul herbescunt, pubescunt, flavescunt; et
tamen inde spicas caeteris coaevas, atque, ut ita dixerim,
congerminales, alias rubigo interimit, alias aves depopulantur, alias
homines avellunt. Quomodo istis alias constellationes fuisse dicturi
sunt, quas tam diversos exitus habere conspiciunt? an eos poenitebit
his rebus dies eligere, easque ad coeleste negabunt pertinere
decretum, et solos sideribus subdent homines, quibus solis in terra
Deus dedit liberas voluntates? His omnibus consideratis, non
immerito creditur, cum astrologi mirabiliter multa vera respondent,
occulto instinctu fieri spirituum non bonorum, quorum cura est has
falsas et noxias opiniones de astralibus fatis inserere humanis mentibus
atque firmare, non horoscopi notati et inspecti aliqua arte, quae
nulla est.
|
|