|
1. At enim habent ista physiologicas quasdam, sicut aiunt, id est
naturalium rationum, interpretationes. Quasi vero nos in hac
disputatione physiologiam quaeramus, et non theologiam; id est
rationem, non naturae, sed Dei. Quamvis enim qui verus Deus est,
non opinione, sed natura sit Deus: non tamen omnis natura deus est;
quia et hominis, et pecoris, et arboris, et lapidis utique natura
est, quorum nihil est Deus. Si autem interpretationis hujus, quando
agitur de sacris Matris deûm, caput est certe quod mater deûm terra
est, quid ultra quaerimus, quid caetera perscrutamur? Quid
evidentius suffragatur eis, qui dicunt, omnes istos deos homines
fuisse? Sicut enim sunt terrigenae, sic eis mater est terra. In
vera autem theologia opus Dei est terra, non mater. Verumtamen
quoquo modo sacra ejus interpretentur, et referant ad rerum naturam;
viros muliebria pati, non est secundum naturam, sed contra naturam.
Hic morbus, hoc crimen, hoc dedecus habet inter illa sacra
professionem, quod in vitiosis hominum moribus vix habet inter tormenta
confessionem. Deinde si ista sacra, quae scenicis turpitudinibus
convincuntur esse foediora, hinc excusantur atque purgantur, quod
habent interpretationes suas, quibus ostendantur rerum significare
naturam; cur non etiam poetica similiter excusentur atque purgentur?
Multi enim et ipsa ad eumdem modum interpretati sunt: usque adeo ut
quod ab eis immanissimum et infandissimum dicitur, Saturnum suos
filios devorasse, ita nonnulli interpretentur, quod longinquitas
temporis, quae Saturni nomine significatur, quidquid gignit ipsa
consumat: vel, sicut idem opinatur Varro, quod pertineat Saturnus
ad semina, quae in terram, de qua oriuntur, iterum recidunt.
Itemque alii alio modo, et similiter caetera.
2. Et tamen theologia fabulosa dicitur, et cum omnibus hujuscemodi
interpretationibus suis reprehenditur, abjicitur, improbatur; nec
solum a naturali, quae philosophorum est, verum etiam ab ista civili,
de qua agimus, quae ad urbes populosque pertinere asseritur, eo quod
de diis indigna confinxerit, merito repudianda discernitur: eo nimirum
consilio, ut quoniam acutissimi homines atque doctissimi, a quibus
ista conscripta sunt, ambas improbandas intelligebant, et illam
scilicet fabulosam et istam civilem, illam vero audebant improbare,
hanc non audebant; illam culpandam proposuerunt, hanc ejus similem
comparandam exposuerunt; non ut haec prae illa tenenda eligeretur, sed
ut cum illa respuenda intelligeretur; atque ita sine periculo eorum qui
civilem theologiam reprehendere metuebant, utraque contempta, ea quam
naturalem vocant, apud meliores animos inveniret locum. Nam et
civilis et fabulosa ambae fabulosae sunt ambaeque civiles: ambas
inveniet fabulosas qui vanitates et obscenitates ambarum prudenter
inspexerit; ambas civiles qui scenicos ludos pertinentes ad fabulosam
in deorum civilium festivitatibus et in urbium divinis rebus
adverterit. Quomodo igitur vitae aeternae dandae potestas cuiquam
deorum istorum tribuitur, quos sua simulacra et sacra convincunt, diis
fabulosis apertissime reprobatis esse simillimos formis, aetatibus,
sexu, habitu, conjugiis, generationibus, ritibus, in quibus omnibus
aut homines fuisse intelliguntur, et pro uniuscujusque vita vel morte
sacra eis et solemnia constituta, hunc errorem insinuantibus
firmantibusque daemonibus, aut certe ex qualibet occasione immundissimi
spiritus fallendis humanis mentibus irrepsisse?
|
|