CAPUT XI. Quid de Judaeis Seneca senserit.

Hic inter alias civilis theologiae superstitiones reprehendit etiam sacramenta Judaeorum, et maxime sabbata; inutiliter eos facere affirmans, quod per illos singulos septem interpositos dies, septimam fere partem aetatis suae perdant vacando, et multa in tempore urgentia non agendo laedantur. Christianos tamen jam tunc Judaeis inimicissimos, in neutram partem commemorare ausus est, ne vel laudaret contra suae patriae veterem consuetudinem, vel reprehenderet contra propriam forsitan voluntatem. De illis sane Judaeis cum loqueretur, ait:

“Cum interim usque eo sceleratissimae gentis consuetudo convaluit, ut per omnes jam terras recepta sit: victi victoribus leges dederunt.”

Mirabatur haec dicens, et quid divinitus ageretur ignorans, subjecit plane sententiam, qua significaret quid de illorum sacramentorum ratione sentiret. Ait enim:

“Illi tamen causas ritus sui noverunt; major pars populi facit, quod cur faciat ignorat.”

Sed de sacramentis Judaeorum, vel cur, vel quatenus instituta sint auctoritate divina, ac postmodum a populo Dei, cui vitae aeternae mysterium revelatum est, tempore quo oportuit eadem auctoritate sublata sint, et alias diximus, maxime cum adversus Manichaeos ageremus , et in hoc opere loco opportuniore dicendum est.