|
Nunc propter tres theologias, quas Graeci dicunt mythicen,
physicen, politicen, latine autem dici possunt, fabulosa,
naturalis, civilis; quod neque de fabulosa, quam et ipsi multorum
falsorumque deorum cultores liberrime reprehenderunt, neque de civili,
cujus illa pars esse convincitur, ejusque et ista simillima vel etiam
deterior invenitur, speranda est aeterna vita; si cui satis non sunt
quae in hoc volumine dicta sunt, adjungat etiam illa quae in
superioribus libris, et maxime quarto de felicitatis datore Deo
plurima disputata sunt. Nam cui nisi uni felicitati propter aeternam
vitam consecrandi homines essent, si dea felicitas esset? Quia vero
non dea, sed munus est Dei; cui Deo nisi datori felicitatis
consecrandi sumus, qui aeternam vitam, ubi vera est et plena
felicitas, pia charitate diligimus? Non autem datorem esse
felicitatis quemquam istorum deorum, qui tanta turpitudine coluntur,
et nisi ita colantur, multo turpius irascuntur, atque ob hoc se
spiritus immundissimos confitentur, puto ex his quae dicta sunt,
neminem dubitare oportere. Porro qui non dat felicitatem, vitam
quomodo possit dare aeternam? eam quippe vitam aeternam dicimus, ubi
est sine fine felicitas. Nam si anima in poenis vivit aeternis,
quibus et ipsi spiritus cruciabuntur immundi, mors est illa potius
aeterna, quam vita. Nulla quippe major et pejor est mors, quam ubi
non moritur mors. Sed quod animae natura, per id quod immortalis
creata est, sine qualicumque vita esse non potest, summa mors ejus est
alienatio a vita Dei in aeternitate supplicii. Vitam igitur
aeternam, id est sine ullo fine felicem, solus ille dat, qui dat
veram felicitatem. Quam quoniam illi, quos colit theologia ista
civilis, dare non posse convicti sunt; non solum propter ista
temporalia atque terrena, quod superioribus quinque libris ostendimus,
sed multo magis propter vitam aeternam, quae post mortem futura est,
quod isto uno etiam illis cooperantibus egimus, colendi non sunt. Sed
quoniam veternosae consuetudinis vis nimis in alto radices habet, si
cui de ista civili theologia respuenda atque vitanda parum videor
disputasse, in aliud volumen, quod huic, opitulante Deo,
conjungendum est, animum intendat.
|
|