|
1. Nunc ergo quoniam deinceps, ut promissus ordo expetit, etiam hi
refellendi et docendi sunt, qui non propter istam vitam, sed propter
illam quae post mortem futura est, deos Gentium, quos christiana
religio destruit, colendos esse contendunt; placet a veridico oraculo
sancti Psalmi sumere exordium disputationis meae: Beatus cujus est
Dominus Deus spes ipsius, et non respexit in vanitates et insanias
mendaces (Psal. XXXIX, 5). Verumtamen in omnibus
vanitatibus insaniisque mendacibus longe tolerabilius philosophi
audiendi sunt, quibus displicuerunt istae opiniones erroresque
populorum: qui populi constituerunt simulacra numinibus, multaque de
eis, quos deos immortales vocant, falsa atque indigna sive finxerunt,
sive ficta crediderunt, et credita eorum cultui sacrorumque ritibus
miscuerunt. Cum his hominibus, qui, etsi non libere praedicando,
saltem utcumque in disputationibus mussitando, talia se improbare
testati sunt, non usque adeo inconvenienter quaestio ista tractatur:
utrum non unum Deum, qui fecit omnem spiritualem corporalemque
creaturam, propter vitam quae post mortem futura est, coli oporteat;
sed multos deos, quos ab illo uno factos et sublimiter collocatos
quidam eorumdem philosophorum caeteris excellentiores nobilioresque
senserunt .
2. Caeterum quis ferat dici atque contendi, deos illos, quorum in
quarto libro quosdam commemoravi (Capp. 11 et 21), quibus rerum
exiguarum singulis singula distribuuntur officia, vitam aeternam
cuiquam praestare? An vero illi peritissimi et acutissimi viri, qui
se pro magno beneficio conscripta docuisse gloriantur, ut sciretur
quare cuique deo supplicandum esset, quid a quoque esset petendum, ne
absurditate turpissima, qualis joculariter in mimo fieri solet,
peteretur a Libero aqua, a Lymphis vinum ; auctores erunt cuipiam
hominum diis immortalibus supplicanti, ut cum a Lymphis petierit
vinum, eique responderint, Nos aquam habemus, hoc a Libero pete;
possit recte dicere, Si vinum non habetis, saltem date mihi vitam
aeternam? Quid hac absurditate monstrosius ? Nonne illae
cachinnantes (solent enim esse ad risum faciles ) si non affectent
fallere ut daemones, supplici respondebunt, O homo, putasne in
potestate nos habere vitam, quas audis non habere vel vitem?
Impudentissimae igitur stultitiae est, vitam aeternam a talibus diis
petere vel sperare, qui vitae hujus aerumnosissimae atque brevissimae,
et si qua ad eam pertinent adminiculandam atque fulciendam, ita
singulas particulas tueri asseruntur, ut si id quod sub alterius tutela
ac potestate est, petatur ab altero, tam sit inconveniens et
absurdum, ut mimicae scurrilitati videatur esse simillimum. Quod cum
fit a scientibus mimis, digne ridentur in theatro; cum vero a
nescientibus stultis, dignius irridentur in mundo. Cui ergo deo vel
deae, propter quid supplicaretur, quantum ad illos deos attinet, quos
instituerunt civitates, a doctis solerter inventum memoriaeque mandatum
est; quid a Libero, verbi gratia, quid a Lymphis, quid a
Vulcano, ac sic a caeteris, quos partim commemoravi in quarto libro,
partim praetereundos putavi. Porro si a Cerere vinum, a Libero
panem, a Vulcano aquam, a Lymphis ignem petere erroris est; quanto
majoris deliramenti esse intelligi debet, si cuiquam istorum pro vita
supplicetur aeterna?
3. Quamobrem, si, cum de regno terreno quaereremus, quosnam illud
deos vel deas hominibus credendum esset posse conferre, discussis
omnibus longe alienum a veritate monstratum est, a quoquam istorum
multorum numinum atque falsorum saltem regna terrena existimare
constituit: nonne insanissimae impietatis est, si aeterna vita, quae
terrenis omnibus regnis sine ulla dubitatione vel comparatione
praeferenda est, ab istorum quoquam dari cuiquam posse credatur?
Neque enim propterea dii tales vel terrenum regnum dare non posse visi
sunt, quia illi magni et excelsi sunt, hoc quiddam parvum et
abjectum, quod non dignarentur in tanta sublimitate curare. Sed
quantumlibet consideratione fragilitatis humanae caducos apices terreni
regni merito quisque contemnat; illi dii tales apparuerunt, ut
indignissimi viderentur, quibus danda atque servanda deberent vel ista
committi. Ac per hoc, si (ut superiora proximis duobus libris
pertractata docuerunt) nullus deus ex illa turba, vel quasi
plebeiorum, vel quasi procerum deorum, idoneus est regna mortalia
mortalibus dare, quanto minus potest immortales ex mortalibus facere?
4. Huc accedit quia, si jam cum illis agimus, qui non propter
istam, sed propter vitam quae post mortem futura est, existimant
colendos deos; jam nec propter illa saltem, quae deorum talium
potestati tanquam dispartita et propria, non ratione veritatis, sed
vanitatis opinione tribuuntur, omnino colendi sunt; sicut credunt hi
qui cultum eorum vitae hujus mortalis utilitatibus necessarium esse
contendunt: contra quos jam quinque praecedentibus voluminibus satis,
quantum potui, disputavi. Quae cum ita sint, si eorum qui colerent
deam Juventatem, aetas ipsa floreret insignius; contemptores autem
ejus, vel intra annos occumberent juventutis, vel in ea tanquam senili
torpore frigescerent: si malas cultorum suorum speciosius et festivius
Fortuna barbata vestiret; a quibus autem sperneretur, glabros aut
male barbatos videremus: etiam sic rectissime diceremus, huc usque
istas deas singulas posse, suis officiis quodammodo limitatas ; ac per
hoc nec a Juventate oportere peti vitam aeternam, quae non daret
barbam; nec a Fortuna barbata boni aliquid post hanc vitam esse
sperandum, cujus in hac vita potestas nulla esset, ut eamdem saltem
aetatem, quae barba induitur, ipsa praestaret. Nunc vero, cum earum
cultus nec propter ista ipsa, quae putant eis subdita, sit
necessarius; quia et multi colentes Juventatem deam minime in illa
aetate viguerunt, et multi non eam colentes gaudent robore juventutis;
itemque multi Fortunae barbatae supplices ad nullam vel deformem barbam
pervenire potuerunt, et si qui eam pro barba impetranda venerantur, a
barbatis ejus contemptoribus irridentur: itane desipit cor humanum,
ut, quorum deorum cultum propter ista ipsa temporalia et cito
praetereuntia munera, quibus singulis singuli praeesse perhibentur,
inanem ludibriosumque cognoscit, propter vitam aeternam credat esse
fructuosum? Hanc dare illos posse nec hi dicere ausi sunt, qui eis,
ut ab insipientibus populis colerentur, ista opera temporalia, quoniam
nimis multos putaverunt, ne quisquam eorum sederet otiosus, minutatim
divisa tribuerunt.
|
|