|
Quis Marco Varrone curiosius ista quaesivit? quis invenit doctius?
quis consideravit attentius? quis distinxit acutius? quis diligentius
pleniusque conscripsit? Qui tametsi minus est suavis eloquio,
doctrina tamen atque sententiis ita refertus est, ut in omni
eruditione, quam nos saecularem, illi autem liberalem vocant,
studiosum rerum tantum iste doceat, quantum studiosum verborum Cicero
delectat. Denique et ipse Tullius huic tale testimonium perhibet, ut
in libris Academicis dicat eam, quae ibi versatur, disputationem, se
habuisse cum Marco Varrone, homine inquit, omnium facile
acutissimo, et sine ulla dubitatione doctissimo. Non ait,
Eloquentissimo, vel, facundissimo; quoniam revera in hac facultate
multum impar est: sed, omnium, inquit, facile acutissimo. Et in
eis libris, id est Academicis, ubi cuncta dubitanda esse contendit,
addidit, sine ulla dubitatione doctissimo. Profecto de hac re sic
erat certus, ut auferret dubitationem, quam solet in omnibus
adhibere, tanquam de hoc uno etiam pro Academicorum dubitatione
disputaturus, se Academicum fuisset oblitus. In primo autem libro
cum ejusdem Varronis litteraria opera praedicaret, Nos, inquit, in
nostra urbe peregrinantes errantesque, tanquam hospites, tui libri
quasi domum reduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus
agnoscere. Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu
sacrorum jura, tu sacerdotum, tu domesticam, tu publicam
disciplinam, tu sedem regionum, locorum, tu omnium divinarum
humanarumque rerum nomina, genera, officia, causas aperuisti
(Cicero lib. 1, c. 3, de Quaest. Acad.). Iste igitur vir
tam insignis excellentisque peritiae, et quod de illo etiam
Terentianus elegantissimo versiculo breviter ait,
|
Vir doctissimus undecumque Varro;
|
|
|
De metris, in sectione de versibus phalaeciis
|
qui tam multa legit, ut aliquid ei scribere vacasse miremur; tam multa
scripsit, quam multa vix quemquam legere potuisse credamus: iste,
inquam, vir tantus ingenio, tantusque doctrina, si rerum velut
divinarum, de quibus scribit, oppugnator esset atque destructor,
easque non ad religionem, sed ad superstitionem diceret pertinere,
nescio utrum tam multa in eis ridenda, contemnenda, detestanda
conscriberet. Cum vero Deos eosdem ita coluerit, colendosque
censuerit, ut in eo ipso opere litterarum suarum dicat se timere ne
pereant, non incursu hostili, sed civium negligentia, de qua illos
velut ruina liberari a se dicit, et in memoria bonorum per hujusmodi
libros recondi atque servari utiliore cura, quam Metellus de incendio
sacra Vestalia, et Aeneas de Trojano excidio penates liberasse
praedicantur; et tamen ea legenda saeculis prodit, quae a sapientibus
et insipientibus merito abjicienda, et veritati religionis inimicissima
judicentur: quid existimare debemus, nisi hominem acerrimum ac
peritissimum, non tamen sancto Spiritu liberum, oppressum fuisse suae
civitatis consuetudine ac legibus; et tamen ea, quibus movebatur, sub
specie commendandae religionis tacere noluisse?
|
|