|
Quadraginta et unum libros scripsit Antiquitatum: hos in res humanas
divinasque divisit, rebus humanis viginti quinque, divinis sedecim
tribuit: istam secutus in ea partitione rationem, ut rerum humanarum
libros senos quatuor partibus daret. Intendit enim qui agant, ubi
agant, quando agant, quid agant. In sex itaque primis de hominibus
scripsit, in secundis sex de locis, sex tertios de temporibus, sex
quartos eosdemque postremos de rebus absolvit. Quater autem seni,
viginti et quatuor fiunt. Sed unum singularem, qui communiter prius
de omnibus loqueretur, in capite posuit. In divinis identidem rebus
eadem ab illo divisionis forma servata est, quantum attinet ad ea quae
diis exhibenda sunt: exhibentur enim ab hominibus in locis et
temporibus sacra. Haec quatuor, quae dixi, libris complexus est
ternis: nam tres priores de hominibus scripsit, sequentes de locis,
tertios de temporibus, quartos de sacris; etiam hic qui exhibeant,
ubi exhibeant, quando exhibeant, quid exhibeant, subtilissima
distinctione commendans. Sed quia oportebat dicere, et maxime id
exspectabatur, quibus exhibeant, de ipsis quoque diis tres conscripsit
extremos, ut quinquies terni quindecim fierent. Sunt autem omnes, ut
diximus, sedecim: quia el istorum exordio unum singularem, qui prius
de omnibus loqueretur, apposuit: quo absoluto, consequenter ex illa
quinquepartita distributione tres praecedentes, qui ad homines
pertinent, ita subdivisit, ut primus sit de pontificibus, secundus de
auguribus, tertius de quindecimviris sacrorum . Secundos tres ad loca
pertinentes; ita ut in uno eorum de sacellis, altero de sacris aedibus
diceret, tertio de locis religiosis. Tres porro qui istos sequuntur,
et ad tempora pertinent, id est ad dies festos; ita ut unum eorum
faceret de feriis, alterum de ludis circensibus, de scenicis tertium.
Quartorum trium ad sacra pertinentium uni dedit consecrationes, alteri
sacra privata, ultimo publica. Hanc velut pompam obsequiorum in
tribus, qui restant, dii ipsi sequuntur extremi, quibus iste
universus cultus impensus est: in primo dii certi, in secundo
incerti, in tertio cunctorum novissimo dii praecipui atque selecti.
|
|