|
1. In hac tota serie pulcherrimae ac subtilissimae distributionis et
distinctionis vitam aeternam frustra quaeri et sperari impudentissime
vel optari, ex his quae jam diximus, et quae deinceps dicenda sunt,
cuivis hominum, qui corde obstinato sibi non fuerit inimicus,
facillime apparet. Vel hominum enim sunt ista instituta, vel
daemonum: non quales vocant illi daemones bonos; sed, ut loquar
apertius, immundorum spirituum et sine controversia malignorum, qui
noxias opiniones, quibus anima humana magis magisque vanescat, et
incommutabili aeternaeque veritati coaptari atque inhaerere non possit,
invidentia mirabili et occulte inserunt cogitationibus impiorum, et
aperte aliquando ingerunt sensibus, et qua possunt fallaci attestatione
confirmant. Iste ipse Varro propterea se prius de rebus humanis, de
divinis autem postea scripsisse testatur, quod prius exstiterint
civitates, deinde ab eis haec instituta sint. Vera autem religio non
a terrena aliqua civitate instituta est; sed plane coelestem ipsa
instituit civitatem: eam vero inspirat et docet verus Deus, dator
vitae aeternae, veris cultoribus suis.
2. [IV.] Varronis igitur, confitentis ideo se prius de rebus
humanis scripsisse, postea de divinis, quia divinae istae ab hominibus
institutae sunt, haec ratio est: Sicut prior est, inquit, pictor
quam tabula picta, prior faber quam aedificium; ita priores sunt
civitates, quam ea quae a civitatibus sunt instituta. Dicit autem se
prius scripturum fuisse de diis, postea de hominibus, si de omni
natura deorum scriberet. Quasi hic de aliqua scribat, et non de
omni; aut vero etiam aliqua, licet non omnis, deorum natura non prior
debeat esse, quam hominum? Quid quod in illis tribus novissimis
libris, deos certos et incertos et selectos diligenter explicans,
nullam deorum naturam praetermittere videtur? Quid est ergo quod ait,
Si de omni natura deorum et hominum scriberemus, prius divina
absolvissemus, quam humana attigissemus? Aut enim de omni natura
deorum scribit, aut de aliqua, aut omnino de nulla. Si de omni,
praeponenda est utique rebus humanis: si de aliqua, cur non etiam ipsa
res praecedat humanas? an indigna est praeferri etiam universae naturae
hominum pars aliqua deorum? Quod si multum est ut aliqua pars divina
praeponatur universis rebus humanis, saltem digna est vel Romanis:
rerum quippe humanarum libros, non quantum ad orbem terrarum, sed
quantum ad solam Romam pertinet, scripsit. Quos tamen rerum
divinarum libris se dixit scribendi ordine merito praetulisse, sicut
pictorem tabulae pictae, sicut fabrum aedificio; apertissime confitens
quod etiam istae res divinae, sicut pictura, sicut structura, ab
hominibus institutae sint. Restat ut de nulla deorum natura scripsisse
intelligatur; neque hoc aperte dicere voluisse, sed intelligentibus
reliquisse. Ubi enim dicitur, Non omnis, usitate quidem
intelligitur aliqua: sed potest intelligi et nulla; quoniam quae nulla
est, nec omnis, nec aliqua est. Nam, ut ipse dicit, si omnis esset
natura deorum de qua scriberet, scribendi ordine rebus humanis
praeponenda esset: ut autem et ipso tacente veritas clamat,
praeponenda esset certe rebus Romanis, etiam si non omnis, sed saltem
aliqua esset: recte autem postponitur; ergo nulla est. Non itaque
rebus divinis anteferre voluit res humanas, sed rebus veris noluit
anteferre res falsas. In his enim, quae scripsit de rebus humanis,
secutus est historiam rerum gestarum: quae autem de his, quas divinas
vocat, quid nisi opiniones rerum vanarum? Hoc est nimirum, quod
voluit subtili significatione monstrare; non solum scribens de his
posterius quam de illis, sed etiam rationem reddens cur id fecerit.
Quam si tacuisset, aliter hoc factum ejus ab aliis fortasse
defenderetur. In ea vero ipsa ratione, quam reddidit, nec aliis
quidquam reliquit pro arbitrio suspicari, et satis probavit homines se
praeposuisse institutis hominum, non naturam hominum naturae deorum.
Ita se libros rerum divinarum, non de veritate quae pertinet ad
naturam, sed de falsitate quae pertinet ad errorem, scripsisse
confessus est. Quod apertius alibi posuit, sicut in quarto libro
commemoravi (Cap. 31, n. 1), ex naturae formula se scripturum
fuisse, si novam ipse conderet civitatem; quia vero jam veterem
invenerat, non se potuisse nisi ejus consuetudinem sequi.
|
|