|
1. Deinde illud quale est, quod tria genera theologiae dicit esse,
id est rationis quae de diis explicatur, eorumque unum mythicon
appellari , alterum physicon, tertium civile? Latine si usus
admitteret, genus quod primum posuit, fabulare appellaremus; sed
fabulosum dicamus: a fabulis enim mythicon dictum est; quoniam
MYTOS graece fabula dicitur. Secundum autem ut naturale dicatur,
jam et consuetudo locutionis admittit. Tertium etiam ipse latine
enuntiavit, quod civile appellatur. Deinde ait: Mythicon
appellant, quo maxime utuntur poetae; physicon, quo philosophi;
civile, quo populi. Primum, inquit, quod dixi, in eo sunt multa
contra dignitatem et naturam immortalium ficta. In hoc enim est, ut
deus alius ex capite, alius ex femore sit, alius ex guttis sanguinis
natus: in hoc, ut dii furati sint, ut adulteraverint, ut servierint
homini: denique in hoc omnia diis attribuuntur, quae non modo in
hominem, sed etiam quae in contemptissimum hominem cadere possunt.
Hic certe ubi potuit, ubi ausus est, ubi impunitum putavit, quanta
mendacissimis fabulis naturae deorum fieret injuria, sine caligine
ullius ambiguitatis expressit. Loquebatur enim, non de naturali
theologia, non de civili, sed de fabulosa, quam libere a se putavit
esse culpandam.
2. Videamus quid de altera dicat. Secundum genus est, inquit,
quod demonstravi, de quo multos libros philosophi reliquerunt: in
quibus est, dii qui sint, ubi, quod genus, quale; a quodam
tempore, an a sempiterno fuerint dii; ex igne sint , ut credit
Heraclitus; an ex numeris, ut Pythagoras; an ex atomis, ut ait
Epicurus. Sic alia, quae facilius intra parietes in schola, quam
extra in foro ferre possunt aures. Nihil in hoc genere culpavit, quod
physicon vocant, et ad philosophos pertinet: tantum quod eorum inter
se controversias commemoravit, per quos facta est dissidentium
multitudo sectarum. Removit tamen hoc genus a foro, id est a
populis; scholis vero et parietibus clausit: illud autem primum
mendacissimum atque turpissimum a civitatibus non removit. O
religiosas aures populares, atque in his etiam Romanas! Quod de diis
immortalibus philosophi disputant, ferre non possunt: quod vero poetae
canunt, et histriones agunt, quia contra dignitatem ac naturam
immortalium ficta sunt, quia non modo in hominem, sed etiam in
contemptissimum hominem cadere possunt, non solum ferunt, sed etiam
libenter audiunt. Neque id tantum, sed diis quoque ipsis haec
placere, et per haec eos placandos esse decernunt.
3. Dixerit aliquis, Haec duo genera, mythicon et physicon, id est
fabulosum atque naturale, discernamus ab hoc civili, de quo nunc
agitur; unde illa et ipse discrevit: jamque ipsum civile videamus
qualiter explicet. Video quidem, cur debeat discerni fabulosum: quia
falsum, quia turpe, quia indignum est. Naturale autem a civili velle
discernere, quid est aliud, quam etiam ipsum civile fateri esse
mendosum? Si enim illud naturale est, quid habet reprehensionis, ut
excludatur? si autem hoc quod civile dicitur, naturale non est, quid
habet meriti, ut admittatur? Haec nempe illa causa est, quare prius
scripserit de rebus humanis, posterius de divinis; quoniam in divinis
rebus non naturam , sed hominum instituta secutus est. Intueamur sane
et civilem theologiam. Tertiam genus est, inquit, quod in urbibus
cives, maxime sacerdotes, nosse atque administrare debent. In quo
est, quos deos publice colere, [quae] sacra ac sacrificia facere
quemque par sit . Adhuc quod sequitur attendamus. Prima, inquit,
theologia maxime accommodata est ad theatrum, secunda ad mundum,
tertia ad urbem. Quis non videat, cui palmam dederit? Utique
secundae, quam supra dixit esse philosophorum. Hanc enim pertinere
testatur ad mundum, quo isti nihil esse excellentius opinantur in
rebus. Duas vero illas theologias, primam et tertiam, theatri
scilicet atque urbis, distinxit, an junxit ? Videmus enim non
continuo quod est urbis, pertinere posse et ad mundum; quamvis urbes
esse videamus in mundo: fieri enim potest ut in urbe, secundum falsas
opiniones, ea colantur et ea credantur, quorum in mundo vel extra
mundum natura sit nusquam: theatrum vero ubi est, nisi in urbe? quis
theatrum instituit, nisi civitas? propter quid instituit, nisi
propter ludos scenicos? ubi sunt ludi scenici, nisi in rebus divinis,
de quibus hi libri tanta solertia conscribuntur?
|
|