|
Sed jam bifrontis simulacri interpretatio proferatur. Duas eum facies
ante et retro habere dicunt, quod hiatus noster, cum os aperimus,
mundo similis videatur: unde et palatum Graeci OYRANON
appellant; et nonnulli, inquit, poetae Latini coelum vocaverunt
palatum: a quo hiatu oris, et foras esse aditum ad dentes versus, et
introrsus ad fauces . Ecce quo perductus est mundus propter palati
nostri vocabulum, vel graecum, vel poeticum. Quid autem hoc ad
animam, quid ad vitam aeternam? Propter solas salivas colatur hic
deus, quibus partim glutiendis, partim exspuendis, sub coelo palati
utraque panditur janua. Quid est porro absurdius, quam in ipso mundo
non invenire duas januas ex adverso sitas, per quas vel admittat ad se
aliquid intro, vel emittat a se foras; et de nostro ore et gutture,
quorum similitudinem mundus non habet, velle mundi simulacrum componere
in Jano, propter solum palatum, cujus similitudinem Janus non
habet? Cum vero eum faciunt quadrifrontem et Janum geminum
appellant, ad quatuor mundi partes hoc interpretantur, quasi aliquid
spectet mundus foras, sicut per omnes facies Janus. Deinde, si
Janus est mundus, et mundus quatuor partibus constat, falsum est
simulacrum Jani bifrontis : aut si propterea verum est, quia etiam
nomine Orientis et Occidentis totus solet mundus intelligi, numquid
cum duas partes alias nominamus Septemtrionis et Austri, sicut illum
quadrifrontem dicunt geminum Janum, ita quisquam geminum dicturus est
mundum? Non habent omnino unde quatuor januas, quae intrantibus et
exeuntibus pateant, interpretentur ad mundi similitudinem; sicut de
bifronte quod dicerent saltem in ore hominis invenerunt; nisi Neptunus
forte subveniat et porrigat piscem, cui praeter hiatum oris et gutturis
etiam dextra et sinistra fauces patent. Et tamen hanc vanitatem per
tot januas nulla effugit anima, nisi quae audit Veritatem dicentem,
Ego sum janua . (Joan. X, 9).
|
|