|
1. Jovem autem, qui etiam Jupiter dicitur , quem velint
intelligi, exponant. Deus est, inquiunt, habens potestatem
causarum, quibus aliquid fit in mundo. Hoc quam magnum sit,
nobilissimus Virgilii versus ille testatur:
|
Felix qui potuit rerum cognoscere causas.
|
|
Sed cur ei praeponitur Janus, hoc nobis vir ille acutissimus
doctissimusque respondeat. Quoniam penes Janum, inquit, sunt
prima, penes Jovem summa. Merito ergo rex omnium Jupiter habetur.
Prima enim vincuntur a summis: quia licet prima praecedant tempore,
summa superant dignitate. Sed recte hoc diceretur, si factorum prima
discernerentur et summa: sicut initium facti est proficisci, summum
pervenire; initium facti incoeptio discendi, summum perceptio
doctrinae: ac sic in omnibus prima sunt initia, summique sunt fines.
Sed jam hoc negotium inter Janum Terminumque discussum est. Causae
autem quae dantur Jovi, efficientia sunt, non effecta: neque ullo
modo fieri potest, ut vel tempore praeveniantur a factis initiisve
factorum. Semper enim prior est res quae facit, quam illa quae fit.
Quapropter si ad Janum pertinent initia factorum, non ideo priora
sunt efficientibus causis, quas Jovi tribuunt. Sicut enim nihil
fit, ita nihil inchoatur ut fiat, quod non faciens causa
praecesserit. Hunc sane deum, penes quem sunt omnes causae factarum
omnium naturarum naturaliumque rerum, si Jovem populi appellant, et
tantis contumeliis tamque scelestis criminationibus colunt, tetriore
sacrilegio sese obstringunt, quam si prorsus nullum putarent deum.
Unde satius esset eis alium aliquem Jovis nomine nuncupare, dignum
turpibus et flagitiosis honoribus, supposito vano figmento quod potius
blasphemarent (sicut Saturno dicitur suppositus lapis, quem pro filio
devoraret), quam istum deum dicere et tonantem et adulterantem, et
totum mundum regentem et per tot stupra diffluentem, et naturarum
omnium naturaliumque rerum causas summas habentem et suas causas bonas
non habentem.
2. Deinde quaero, quem jam locum inter deos huic Jovi tribuant, si
Janus est mundus. Deos enim veros animam mundi ac partes ejus iste
definivit: ac per hoc quidquid hoc non est, non est utique secundum
istos verus deus. Num igitur ita dicturi sunt Jovem animam mundi, ut
Janus sit corpus ejus, id est iste visibilis mundus? Hoc si dicunt,
non erit quemadmodum Janum deum dicant; quoniam mundi corpus non est
deus vel secundum ipsos, sed anima mundi ac partes ejus. Unde
apertissime idem dicit, deum se arbitrari esse animam mundi, et hunc
ipsum mundum esse deum: sed sicut hominem sapientem, cum sit ex animo
et corpore, tamen ex animo dici sapientem; ita mundum deum dici ab
animo, cum sit ex animo et corpore. Solum itaque mundi corpus non est
deus: sed aut sola anima ejus, aut simul corpus et animus; ita tamen
ut non sit a corpore, sed ab animo deus. Si ergo Janus est mundus,
et deus est Janus, numquid Jovem ut deus esse possit, aliquam partem
Jani esse dicturi sunt? Magis enim Jovi universum solent tribuere:
unde est,
Ergo et Jovem, ut deus sit, et maxime rex deorum, non alium possunt
existimare quam mundum; ut diis caeteris secundum istos suis partibus
regnet. In hanc sententiam etiam quosdam versus Valerii Sorani
exponit idem Varro, in eo libro quem seorsum ab istis de cultu deorum
scripsit; qui versus hi sunt.
|
Juppiter omnipotens, regum rerumque deûmque
Progenitor, genitrixque deûm, deus unus, et omnes.
|
|
Exponuntur autem in eodem libro, ita ut cum marem existimarent, qui
semen emitteret, feminam quae acciperet; Jovemque esse mundum, et
eum omnia semina ex se emittere, et in se recipere: Qua causa,
inquit, scripsit Soranus, Jupiter progenitor genitrixque: nec minus
cum causa unum et omnia idem esse; mundus enim unus, et in eo uno
omnia sunt.
|
|