|
Cum ergo et Janus mundus sit, et Jupiter mundus sit, unusque sit
mundus, quare duo dii sunt, Janus et Jupiter? quare seorsus habent
templa, seorsus aras, diversa sacra, dissimilia simulacra? Si
propterea quod alia vis est primordiorum, alia causarum, et illa
Jani, illa Jovis nomen accepit; numquid si unus homo in diversis
rebus duas habeat potestates aut duas artes, quia singularum diversa
vis est, ideo duo judices aut duo dicuntur artifices? Sic ergo et
unus Deus, cum ipse habeat potestatem primordiorum, ipse causarum,
num propterea illum duos deos esse necesse est putari, quia primordia
causaeque res duae sunt? Quod si hoc justum putant, etiam ipsum
Jovem tot deos esse dicant, quotquot ei cognomina propter multas
potestates dederunt: quoniam res omnes, ex quibus illa cognomina sunt
adhibita, multae atque diversae sunt; ex quibus pauca commemoro.
|
|