|
Dixerunt eum Victorem, Invictum, Opitulum, Impulsorem,
Statorem, Centumpedam, Supinalem, Tigillum, Almum, ,
Ruminum, et alia quae persequi longum est . Haec autem cognomina
imposuerunt uni deo propter causas potestatesque diversas, non tamen
propter tot res etiam tot deos cum esse coegerunt: quod omnia
vinceret, quod a nemine vinceretur, quod opem indigentibus ferret,
quod haberet impellendi, statuendi, stabiliendi, resupinandi
potestatem, quod tanquam tigillus mundum contineret ac sustineret,
quod aleret omnia, quod ruma, id est mamma, aleret animalia. In
his, ut advertimus, quaedam magna sunt, quaedam exigua; et tamen
unus utraque facere perhibetur. Puto inter se propinquiora esse causas
rerum atque primordia, propter quas res unum mundum duos deos esse
voluerunt, Jovem atque Janum, quam continere mundum et mammam dare
animalibus: nec tamen propter haec duo opera tam longe inter se vi et
dignitate diversa, duo dii esse compulsi sunt; sed unus Jupiter,
propter illud Tigillus, propter illud Ruminus appellatus est. Nolo
dicere, quod animalibus mammam praebere sugentibus magis Junonem
potuit decere, quam Jovem: praesertim cum esset etiam diva Rumina,
quae in hoc opus adjutorium illi famulatumve praeberet. Cogito enim
posse responderi, et ipsam Junonem nihil aliud esse quam Jovem,
secundum illos Valerii Sorani versus, ubi dictum est:
|
Juppiter omnipotens, regum rerumque deûmque
Progenitor, genitrixque deûm.
|
|
Quare ergo dictus est et Ruminus, cum diligentius fortasse
quaerentibus ipse inveniatur esse etiam illa diva Rumina. Si enim
majestate deorum recte videbatur indignum, ut in una spica alter ad
curam geniculi, altera ad folliculi pertineret; quanto est indignius
unam rem infimam, id est ut mammis alantur animalia, duorum deorum
potestate curari, quorum sit unus Jupiter, rex ipse cunctorum; et
hoc agat non saltem cum conjuge sua, sed cum ignobili nescio qua
Rumina, nisi quia ipse est etiam ipsa Rumina ; Ruminus fortasse pro
sugentibus maribus, Rumina pro feminis? Dicerem quippe noluisse
illos Jovi femininum nomen imponere, nisi et in illis versibus
Progenitor genitrixque diceretur; et inter alia ejus cognomina
legerem, quod etiam Pecunia vocaretur, quam deam inter illos
minuscularios invenimus, et in quarto libro commemoravimus (cap.
21). Sed cum et mares et feminae habeant pecuniam, cur non et
Pecunia et Pecunius appellatus sit, sicut Rumina et Ruminus, ipsi
viderint.
|
|