CAPUT XIII. Quod dum exponitur quid Saturnus, quidve sit Genius, uterque unus Jupiter esse doceatur.

Sed quid de hoc Jove plura, ad quem fortasse caeteri referendi sunt, ut inanis remaneat deorum opinio plurimorum, cum hic ipse sit omnes ; sive quando partes ejus vel potestates existimantur, sive cum vis animae, quam putant per cuncta diffusam, ex partibus molis hujus, in quas visibilis mundus iste consurgit, et multiplici administratione naturae, quasi plurium deornm nomina accepit? Quid est enim et Saturnus? Unus, inquit, de principibus deus, penes quem sationum omnium dominatus est. Nonne expositio versuum illorum Valerii Sorani sic se habet, Jovem esse mundum, et eum omnia semina ex se emittere, et in se recipere? Ipse est igitur penes quem sationum omnium dominatus est. Quid est Genius? Deus, inquit, qui praepositus est ac vim habet omnium rerum gignendarum. Quem alium hanc vim habere credunt, quam mundum, cui dictum est, Jupiter progenitor genitrixque? Et cum alio loco Genium dicit esse uniuscujusque animum rationalem, et ideo esse singulos singulorum, talem autem mundi animum deum esse; ad hoc idem utique revocat, ut tanquam universalis genius ipse mundi animus esse credatur. Hic est igitur quem appellant Jovem. Nam si omnis genius deus, et omnis viri animus genius, sequitur ut sit omnis viri animus deus: quod si et ipsos abhorrere absurditas ipsa compellit, restat ut eum singulariter et excellenter dicant deum genium, quem dicunt mundi animum, ac per hoc Jovem.