|
Mercurium vero et Martem quomodo referrent ad aliquas partes mundi et
opera Dei, quae sunt in elementis, non invenerunt; et ideo eos
saltem operibus hominum praeposuerunt, sermocinandi et belligerandi
administros . Quorum Mercurius si sermonis etiam deorum potestatem
gerit, ipsi quoque regi deorum dominatur, si secundum ejus arbitrium
Jupiter loquitur, aut loquendi ab illo accepit facultatem: quod
utique absurdum est. Si autem illi humani tantum sermonis postestas
tributa perhibetur, non est credibile ad lactandos mamma, non solum
pueros, sed etiam pecora, unde Ruminus cognominatus est, Jovem
descendere voluisse, et curam nostri sermonis, quo pecoribus
antecellimus, ad se pertinere noluisse: ac per hoc idem ipse est
Jovis atque Mercurius. Quod si sermo ipse dicitur esse Mercurius,
sicut ea quae de illo interpretantur, ostendunt: (nam ideo
Mercurius, quasi medius currens dicitur appellatus, quod sermo currat
inter homines medius ; ideo ERMES graece, quod sermo vel
interpretatio, quae utique ad sermonem pertinet, ERMENEIA
dicitur; ideo et mercibus praeesse, quia inter vendentes et ementes
sermo fit medius; alas ejus in capite et pedibus significare volucrem
ferri per aera sermonem; nuntium dictum, quoniam per sermonem omnia
cogitata enuntiantur): si ergo Mercurius ipse sermo est, etiam ipsis
confitentibus, deus non est. Sed cum sibi deos faciunt eos, qui nec
daemones sunt, immundis supplicando spiritibus, possidentur ab eis qui
non dii, sed daemones sunt. Item quia nec Marti aliquod elementum
vel partem mundi invenire potuerunt, ubi ageret opera qualiacumque
naturae, deum belli esse dixerunt, quod opus est hominum, et optabile
eis non est. Si ergo pacem perpetuam Felicitas daret, Mars quid
ageret non haberet. Si autem ipsum bellum est Mars, sicut sermo
Mercurius; utinam quam manifestum est quod non sit deus, tam non sit
et bellum quod vel falso vocetur deus.
|
|