|
Apollinem quamvis divinatorem et medicum velint, tamen ut in aliqua
parte mundi statuerent, ipsum etiam solem esse dixerunt; Dianamque
germanam ejus similiter lunam et viarum praesidem. Unde et virginem
volunt, quod via nihil pariat : et ideo ambos sagittas habere, quod
ipsa duo sidera de coelo radios terras usque pertendant. Vulcanum
volunt ignem mundi, Neptunum aquas mundi, Ditem patrem, hoc est
Orcum, terrenam et infimam partem mundi. Liberum et Cererem
praeponunt seminibus, vel illum masculinis, illam femininis; vel
illum liquori, illam vero ariditati seminum . Et hoc utique totum
refertur ad mundum, id est ad Jovem, qui propterea dictus est
Progenitor genitrixque, quod omnia semina ex se emitteret, et in se
reciperet. Quandoquidem etiam Matrem magnam eamdem Cererem volunt,
quam nihil aliud dicunt esse quam terram, eamque perhibent et
Junonem. Et ideo ei secundas causas rerum tribuunt: cum tamen Jovi
sit dictum, Progenitor genitrixque deûm: quia secundum eos totus
ipse mundus est Jovis. Minervam etiam, quia eam humanis artibus
praeposuerunt, nec invenerunt vel stellam ubi eam ponerent, eamdem vel
summum aethera vel etiam lunam esse dixerunt . Vestam quoque ipsam
propterea dearum maximam putaverunt, quod ipsa sit terra; quamvis
ignem mundi leviorem qui pertinet ad usus hominum faciles, non
violentiorem qualis Vulcani est, ei deputandum esse crediderunt . Ac
per hoc omnes istos selectos deos hunc esse mundum volunt, in quibusdam
universum, in quibusdam partes ejus: universum sicut Jovem; partes
ejus, ut Genium, ut Matrem magnam, ut Solem et Lunam, vel potius
Apollinem et Dianam. Et aliquando unum deum res plures, aliquando
unam rem deos plures faciunt. Nam unus deus res plures sunt, sicut
ipse Jupiter: et mundus enim totus Jupiter, et solum coelum
Jupiter, et sola stella Jupiter habetur et dicitur. Itemque Juno
secundarum causarum domina, et Juno aer, et Juno terra, et si
Venerem vinceret , Juno stella. Similiter Minerva summus aether,
et Minerva itidem luna, quam esse in aetheris infimo limite
existimant. Unam vero rem deos plures ita faciunt. Et Janus est
mundus, et Jupiter: sic et Juno est terra, et Mater magna, et
Ceres.
|
|