|
De quibus credibilior redditur ratio, cum perhibentur homines fuisse,
et unicuique eorum ab his qui eos adulando deos esse voluerunt, ex ejus
ingenio, moribus, actibus, casibus, sacra et solemnia constituta,
atque haec paulatim per animas hominum daemonibus similes et ludicrarum
rerum avidas irrependo, longe lateque vulgata , ornantibus ea
mendaciis poetarum, et ad ea fallacibus spiritibus seducentibus.
Facilius enim fieri potuit, ut juvenis impius vel ab impio patre
interfici metuens et avidus regni patrem pelleret regno, quam id, quod
iste interpretatur, ideo Saturnum patrem a Jove filio superatum,
quod ante est causa quae pertinet ad Jovem, quam semen quod pertinet
ad Saturnum. Si enim hoc ita esset, nunquam Saturnus prior
fuisset, nec pater Jovis esset. Semper enim semen causa praecedit,
nec unquam generatur ex semine. Sed cum conantur vanissimas fabulas
sive hominum res gestas velut naturalibus interpretationibus honorare,
etiam homines acutissimi tantas patiuntur angustias, ut eorum quoque
vanitatem dolere cogamur.
|
|