|
Jam utique habebat Salaciam Neptunus uxorem, quam inferiorem aquam
maris esse dixerunt; utquid illi adjuncta est et Venilia, nisi ut
sine ulla causa necessariorum sacrorum, sola libidine animae
prostitutae, multiplicaretur invitatio daemoniorum? Sed proferatur
interpretatio praeclarae theologiae, quae nos ab ista reprehensione
reddita ratione compescat. Venilia, inquit, unda est, quae ad
littus venit; Salacia, quae in salum redit . Cur ergo deae fiunt
duae, cum sit una unda quae venit et redit? Nempe ipsa est exaestuans
in multa numina libido vesana. Quamvis enim aqua non geminetur quae it
et redit; hujus tamen occasione vanitatis, duobus daemoniis
invitatis, amplius anima commaculatur, quae it, et non redit.
Quaeso te, Varro, vel vos, qui tam doctorum hominum talia scripta
legistis, et aliquid magnum vos didicisse jactatis, interpretamini
hoc, nolo dicere secundum illam aeternam incommutabilemque naturam,
qui solus est Deus; sed saltem secundum animam mundi, et partes
ejus, quos deos veros esse existimatis. Partem animae mundi, quae
mare permeat, deum vobis fecisse Neptunum, utcumque tolerabilioris
est erroris. Itane unda ad littus veniens et in salum rediens, duae
sunt partes mundi, aut duae partes animae mundi? Quis vestrum ita
desipiat, ut hoc sapiat? Cur ergo vobis duas deas fecerunt, nisi
quia provisum est a sapientibus majoribus vestris, non ut dii plures
vos regerent, sed ut ea quae istis vanitatibus et falsitatibus
gaudent, plura vos daemonia possiderent? Cur autem illa Salacia per
hanc interpretationem inferiorem maris partem, qua viro erat subdita,
perdidit? namque illam modo, cum refluentem fluctum esse perhibetis,
in superficie posuistis. An quia Veniliam pellicem accepit, irata
suum maritum de supernis maris exclusit?
|
|