|
1. Debuit ergo una terra propter istam quadrigeminam vim quatuor
habere cognomina, non quatuor facere deos: sicut tot cognominibus unus
Jupiter, et tot cognominibus una Juno; in quibus omnibus vis
multiplex esse dicitur ad unum deum vel unam deam pertinens, non
multitudo cognominum, deorum etiam multitudinem faciens. Sed profecto
sicut aliquando etiam ipsas vilissimas feminas earum, quas libidine
quaesierunt, taedet poenitetque turbarum: sic animam vilem factam et
immundis spiritibus prostitutam deos sibi multiplicare, quibus
contaminanda prosterneretur, sicut plurimum libuit, sic aliquando et
piguit. Nam et ipse Varro quasi de ipsa turba verecundatus, unam
deam vult esse Tellurem. Eamdem, inquit, dicunt Matrem magnam,
quod tympanum habeat, significari esse orbem terrae: quod turres in
capite, oppida: quod sedes fingantur circa eam, cum omnia moveantur,
ipsam non moveri. Quod Gallos huic deae ut servirent fecerunt,
significat qui semine indigeant, terram sequi oportere; in ea quippe
omnia reperiri. Quod se apud eam jactant, praecipitur, inquit, qui
terram colunt, ne sedeant; semper enim esse quod agant. Cymbalorum
sonitus, ferramentorum jactandorum ac manuum, et ejus rei crepitus,
in colendo agro qui fit, significant: ideo aere, quod eam antiqui
colebant aere, antequam ferrum esset inventum. Leonem, inquit,
adjungunt solutum ac mansuetum, ut ostendant esse nullum genus terrae
tam remotum ac vehementer ferum, quod non subigi colique conveniat.
Deinde adjungit et dicit, Tellurem matrem et nominibus pluribus et
cognominibus quod nominarunt, deos existimatos esse complures.
Tellurem, inquit, putant esse Opem, quod opere fiat melior;
Matrem, quod plurima pariat; Magnam, quod cibum pariat;
Proserpinam, quod ex ea proserpant fruges; Vestam quod vestiatur
herbis. Sic alias deas, inquit, non absurde ad hanc revocant. Si
ergo una dea est, quae quidem consulta veritate nec ipsa est, interim
quid itur in multas? Unius sint ista multa nomina, non tam deae
multae quam nomina. Sed errantium majorum auctoritas deprimit, et
eumdem Varronem post hanc sententiam trepidare compellit. Adjungit
enim et dicit: Cum quibus opinio majorum de his deabus, quod plures
eas putarunt esse, non pugnat. Quomodo non pugnat, cum valde aliud
sit, unam deam nomina habere multa, aliud, esse deas multas? Sed
potest, inquit, fieri ut eadem res et una sit, et in ea quaedam res
sint plures. Concedo in uno homine esse res plures, numquid ideo et
homines plures? sic in una dea esse res plures, numquid ideo et deas
plures? Verum sicut volunt, dividant, conflent, multiplicent,
replicent, implicent.
2. Haec sunt Telluris et Matris magnae praeclara mysteria, unde
omnia referuntur ad mortalia semina et ad exercendam agriculturam.
Itane ad haec relata et hunc finem habentia tympanum, turres,
Galli, jactatio insana membrorum, crepitus cymbalorum, confictio
leonum, vitam cuiquam pollicentur aeternam? itane propterea Galli
abscisi huic Magnae deae serviunt, ut significent qui semine
indigeant, terram sequi oportere; quasi non eos ipsa potius servitus
semine faciat indigere? Utrum enim sequendo hanc deam, cum
indigeant, semen acquirunt; an potius sequendo hanc deam, cum
habeant, semen amittunt? Hoc interpretari est, an detestari? Nec
attenditur, quantum maligni daemones praevaluerint, qui nec aliqua
magna his sacris polliceri ausi sunt, et tam crudelia exigere
potuerunt. Si dea terra non esset, manus ei homines operando
inferrent, ut semina consequerentur per illam; non etiam sibi
saeviendo, ut semina perderent propter illam. Si dea non esset, ita
fecunda fieret manibus alienis, ut non cogeret hominem sterilem fieri
manibus suis. Jam quod in Liberi sacris honesta matrona pudenda
virilia coronabat, spectante multitudine, ubi rubens et sudans, si
est ulla frons in hominibus, astabat forsitan et maritus; et quod in
celebratione nuptiarum, super Priapi scapum nova nupta sedere
jubebatur: longe contemptibiliora atque leviora sunt prae ista
turpitudine crudelissima vel crudelitate turpissima, ubi daemoniacis
artibus sic uterque sexus illuditur, ut neuter suo vulnere perimatur.
Ibi fascinatio timetur agrorum, hic membrorum amputatio non timetur:
ibi sic dehonestatur novae nuptae verecundia, ut non solum fecunditas,
sed nec virginitas adimatur; hic ita amputatur virilitas, ut nec
convertatur in feminam, nec vir relinquatur.
|
|