|
Itemque de mollibus eidem Matri magnae contra omnem virorum
mulierumque verecundiam consecratis, qui usque in hesternum diem
madidis capillis, facie dealbata, fluentibus membris, incessu femineo
per plateas vicosque Carthaginis, etiam a populis unde turpiter
viverent exigebant , nihil Varro dicere voluit, nec uspiam me legisse
commemini. Defecit interpretatio, erubuit ratio, conticuit oratio.
Vicit Matris magnae omnes deos filios, non numinis magnitudo, sed
criminis. Huic monstro nec Jani monstrositas comparatur. Ille in
simulacris habebat solam deformitatem, ista in sacris deformem
crudelitatem; ille membra in lapidibus addita, haec in hominibus
perdita. Hoc dedecus tot Jovis ipsius et tanta stupra non vincunt:
ille inter femineas corruptelas uno Ganymede coelum infamavit; ista
tot mollibus professis et publicis et inquinavit terram, et coelo fecit
injuriam. Saturnum fortasse possemus huic in isto genere turpissimae
crudelitatis sive conferre, sive praeferre, qui patrem castrasse
perhibetur: sed in Saturni sacris homines alienis manibus potius
occidi, quam suis abscidi potuerunt. Devoravit ille filios, ut
poetae ferunt, et physici ex hoc interpretantur quod volunt; ut autem
historia prodit, necavit: sed quod ei Poeni suos filios
sacrificaverunt, non recepere Romani. At vero ista magna deorum
Mater etiam Romanis templis castratos intulit, atque istam saevitiam
moremque servavit; credita vires adjuvare Romanorum, exsecando
virilia virorum. Quid sunt ad hoc malum Mercurii furta, Veneris
lascivia, stupra ac turpitudines caeterorum, quae proferremus de
libris, nisi quotidie cantarentur et saltarentur in theatris? sed haec
quid sunt ad tantum malum, cujus magnitudo magnae Matri tantummodo
competebat? praesertim quod illa dicuntur a poetis esse conficta:
quasi poetae id etiam finxerint, quod ea sint diis grata et accepta.
Ut ergo canerentur vel scriberentur, audacia sit vel petulantia
poetarum: ut vero divinis rebus et honoribus eisdem imperantibus et
extorquentibus numinibus adderentur, quid est nisi crimen deorum; imo
vero confessio daemoniorum, et deceptio miserorum? Verum illud quod
de abscisorum consecratione Mater deorum coli meruit, non poetae
confinxerunt, sed horrere magis quam canere maluerunt. Hisne diis
selectis quisquam consecrandus est, ut post mortem vivat beate, quibus
consecratus ante mortem honeste non potest vivere, tam foedis
superstitionibus subditus et immundis daemonibus obligatus? Sed haec
omnia, inquit, referuntur ad mundum. Videat ne potius ad immundum.
Quid autem non potest referri ad mundum, quod esse demonstratur in
mundo ? Nos autem animum quaerimus, qui vera religione confisus, non
tanquam deum suum adoret mundum, sed tanquam opus Dei propter Deum
laudet mundum; et mundanis sordibus expiatus, mundus perveniat ad
Deum, qui condidit mundum.
|
|