|
Hanc divinitatem, vel, ut sic dixerim, deitatem; nam et hoc verbo
uti jam nostros non piget, ut de graeco expressius transferant id quod
illi TEOTETA appellant: hanc ergo divinitatem sive deitatem non
esse in ea theologia, quam civilem vocant, quae a Marco Varrone
sedecim voluminibus explicata est, id est, non perveniri ad aeternae
vitae felicitatem talium deorum cultu, quales a civitatibus qualiterque
colendi instituti sunt, cui nondum persuasit sextus liber, quem
proxime absolvimus, cum istum forsitan legerit, quid de hac quaestione
expedienda ulterius desideret, non habebit. Fieri enim potest ut
saltem deos selectos atque praecipuos, quos Varro volumine complexus
est ultimo, de quibus parum diximus, quisquam colendos propter vitam
beatam, quae nonnisi aeterna est, opinetur. Qua in re non dico quod
facetius ait Tertullianus fortasse quam verius: Si dii seliguntur ut
bulbi, utique caeteri reprobi judicantur . Non hoc dico: video enim
etiam ex selectis seligi aliquos ad aliquid majus atque praestantius;
sicut in militia, cum tirones electi fuerint, ex his quoque eliguntur
ad opus aliquod majus armorum. Et cum eliguntur in Ecclesia qui fiant
praepositi, non utique caeteri reprobantur, cum omnes boni fideles
electi merito nuncupentur. Eliguntur in aedificio lapides angulares,
non reprobatis caeteris, qui structurae partibus aliis deputantur.
Eliguntur uvae ad vescendum, nec reprobantur aliae, quas relinquimus
ad bibendum. Non opus est multa percurrere, cum res in aperto sit.
Quamobrem non ex hoc, quod dii ex multis quidam selecti sunt, vel is
qui scripsit, vel eorum cultores, vel dii ipsi vituperandi sunt: sed
advertendum potius quinam isti sint, et ad quam rem selecti videantur.
|
|