|
Quid igitur valet, quod vir doctissimus et acutissimus Varro velut
subtili disputatione hos omnes deos in coelum et in terram redigere ac
referre conatur? Non potest : fluunt de manibus, resiliunt,
labuntur et decidunt. Dicturus enim de feminis, hoc est deabus:
inquit,
|
“ut in primo libro dixi de locis, duo sunt
principia deorum animadversa de coelo et terra, a quo dii partim
dicuntur coelestes, partim terrestres: ut in superioribus initium
fecimus coelo, cum diximus de Jano, quem alii coelum, alii dixerunt
esse mundum; sic de feminis initium scribendi facimus a Tellure.”
|
|
Sentio quantam molestiam tale ac tantum patiatur ingenium. Ducitur
enim quadam ratione verisimili, coelum esse quod faciat, terram quae
patiatur; et ideo illi masculinam vim tribuit, huic femininam: et non
attendit eum potius esse qui haec facit, qui utrumque fecit. Hinc
etiam Samothracum nobilia mysteria in superiore libro sic
interpretatur, eaque se quae nec suis nota sunt scribendo expositurum
eisque missurum quasi religiosissime pollicetur . Dicit enim se ibi
multis indiciis collegisse in simulacris aliud significare coelum,
aliud terram, aliud exempla rerum, quas Plato appellat ideas: coelum
Jovem, terram Junonem, ideas Minervam vult intelligi: coelum a quo
fiat aliquid, terram de qua fiat, exemplum secundum quod fiat. Qua
in re omitto dicere, quod Plato illas ideas tantam vim habere dicit ,
ut secundum eas non coelum aliquid fecerit, sed etiam coelum fatum
sit. Hoc dico, istum in hoc libro selectorum deorum, rationem illam
trium deorum, quibus quasi cuncta complexus est, perdidisse. Coelo
enim tribuit masculos deos, feminas terrae: inter quas posuit
Minervam, quam supra ipsum coelum ante posuerat. Deinde masculus
deus Neptunus in mari est, quod ad terram potius quam ad coelum
pertinet. Dispater postremo, qui graece PLOYTON dicitur,
etiam ipse masculus frater amborum, terrenus deus esse perhibetur;
superiorem terram tenens, in inferiore habens Proserpinam conjugem.
Quomodo ergo deos ad coelum, deas ad terram referre conantur ? Quid
solidum, quid constans, quid sobrium, quid definitum habet haec
disputatio? Illa autem est Tellus initium dearum, Mater scilicet
magna, apud quam mollium et abscisorum seseque secantium atque
jactantium insana perstrepit turpitudo: quid est ergo quod dicitur
caput deorum Janus, caput dearum Tellus? Nec ibi facit unum caput
error, nec hic sanum furor . Cur haec frustra referre nituntur ad
mundum? Quod etsi possent, pro Deo vero mundum nemo pius colit : et
tamen eos nec hoc posse, veritas aperta convincit. Referant haec
potius ad homines mortuos, et ad daemones pessimos, et nulla quaestio
remanebit.
|
|