|
Et jam ut incipiam illa unius et veri Dei opera percurrere, propter
quae isti sibi dum quasi honeste conantur sacramenta turpissima et
scelestissima interpretari, deos multos falsosque fecerunt: illum
Deum colimus, qui naturis a se creatis et subsistendi et movendi
initia finesque constituit; qui rerum causas habet, novit atque
disponit; qui vim seminum condidit; qui rationalem animam, quod
dicitur animus , quibus voluit viventibus indidit; qui sermonis
facultatem usumque donavit; qui munus futura dicendi, quibus placuit
spiritibus impertivit, et per quos placet ipse futura praedicit, et
per quos placet malas valetudines pellit; qui bellorum quoque ipsorum,
cum sic emendandum et castigandum est genus humanum, exordiis,
progressibus, finibusque moderatur; qui hujus mundi ignem
vehementissimum et violentissimum pro immensae naturae temperamento et
creavit et regit; qui universarum aquarum creator et gubernator est;
qui solem fecit corporalium clarissimum luminum, eique vim congruam et
motum dedit; qui ipsis etiam inferis dominationem suam potestatemque
non subtrahit; qui semina et alimenta mortalium, sive arida sive
liquida, naturis competentibus attributa substituit; qui terram fundat
atque fecundat; qui fructus ejus animalibus hominibusque largitur; qui
causas non solum principales, sed etiam subsequentes novit atque
ordinat; qui lunae statuit motum suum ; qui vias coelestes atque
terrestres locorum mutationibus praebet; qui humanis ingeniis, quae
creavit, etiam scientias artium variarum ad adjuvandam vitam naturamque
concessit; qui conjunctionem maris et feminae ad adjutorium propagandae
prolis instituit; qui hominum coetibus, quem focis et luminibus
adhiberent, ad facillimos usus munus terreni ignis indulsit. Ista
sunt certe, quae diis selectis, per nescio quas physicas
interpretationes vir acutissimus atque doctissimus Varro, sive quae
aliunde accepit, sive quae ipse conjecit, distribuere laboravit.
[XXX.] Haec autem facit atque agit unus verus Deus; sed sicut
Deus, id est ubique totus , nullis inclusus locis, nullis vinculis
alligatus, in nullas partes sectilis, ex nulla parte mutabilis,
implens coelum et terram praesente potentia, non indigente natura.
Sic itaque administrat omnia quae creavit, ut etiam ipsa proprios
exercere et agere motus sinat . Quamvis enim nihil esse possint sine
ipso, non sunt quod ipse . Agit autem multa etiam per Angelos: sed
non nisi ex se ipso beatificat Angelos. Ita quamvis propter aliquas
causas hominibus Angelos mittat: non tamen ex Angelis homines, sed
ex se ipso, sicut Angelos, beatificat. Ab hoc uno et vero Deo
vitam speramus aeternam.
|
|