|
Habemus enim ab illo, praeter hujuscemodi beneficia, quae ex hac, de
qua nonnulla diximus, administratione naturae bonis malisque largitur,
magnum et bonorum proprium magnae dilectionis indicium. Quanquam
enim, quod sumus, quod vivimus, quod coelum terramque conspicimus,
quod habemus mentem atque rationem, qua eum ipsum, qui haec omnia
condidit, inquiramus, nequaquam valeamus actioni sufficere gratiarum:
tamen quod nos oneratos obrutosque peccatis, et a contemplatione suae
lucis aversos, ac tenebrarum, id est iniquitatis, dilectione
caecatos, non omnino deseruit, misitque nobis Verbum suum, qui est
ejus unicus Filius, quo pro nobis assumpta carne nato atque passo,
quanti Deus hominem penderet nosceremus, atque illo sacrificio
singulari a peccatis omnibus mundaremur, ejusque Spiritu in cordibus
nostris dilectione diffusa, omnibus difficultatibus superatis in
aeternam requiem et contemplationis ejus ineffabilem dulcedinem
veniremus, quae corda, quot linguae ad agendas ei gratias satis esse
contenderint?
|
|