|
Per hanc ergo religionem unam et veram potuit aperiri, deos Gentium
esse immundissimos daemones, sub defunctarum occasionibus animarum vel
creaturarum specie mundanarum deos se putari cupientes, et quasi
divinis honoribus eisdemque scelestis ac turpibus rebus superba
impuritate laetantes, atque ad verum Deum conversionem humanis animis
invidentes. Ex quorum immanissimo et impiissimo dominatu homo
liberatur, cum credit in eum qui praebuit ad exsurgendum tantae
humilitatis exemplum, quanta illi superbia ceciderunt. Hinc sunt non
solum illi, de quibus multa jam diximus, et alii atque alii similes
caeterarum gentium atque terrarum; sed etiam hi, de quibus nunc
agimus, tanquam in senatum deorum selecti; sed plane selecti
nobilitate criminum, non dignitate virtutum. Quorum sacra Varro dum
quasi ad naturales rationes referre conatur, quaerens honestare res
turpes, quomodo his quadret et consonet, non potest invenire: quoniam
non sunt ipsae illorum sacrorum causae quas putat, vel potius vult
putari. Nam si non solum ipsae, verum etiam quaelibet aliae hujus
generis essent, quamvis nihil ad Deum verum vitamque aeternam, quae
in religione quaerenda est, pertinerent; tamen qualicumque de rerum
natura reddita ratione, aliquantulum mitigarent offensionem, quam non
intellecta in sacris aliqua velut turpitudo aut absurditas fecerat;
sicut in quibusdam theatrorum fabulis vel delubrorum mysteriis facere
conatus est: ubi non theatra delubrorum similitudine absolvit, sed
theatrorum potius similitudine delubra damnavit; tamen utcumque conatus
est, ut sensum horribilibus rebus offensum velut naturalium causarum
ratione reddita deliniret .
|
|