|
Sed contra invenimus, sicut ipse vir doctissimus prodidit, de Numae
Pompilii libris redditas sacrorum causas nullo modo potuisse tolerari,
nec dignas habitas, quae non solum lectae innotescerent religiosis,
sed saltem scriptae reconderentur in tenebris. Jam enim dicam, quod
in tertio hujus operis libro me suo loco dicturum esse promiseram
(Cap. IX). Nam, sicut apud eumdem Varronem legitur in libro de
Cultu deorum,
|
“Terentius quidam cum haberet ad Janiculum fundum,
et bubulcus ejus juxta sepulcrum Numae Pompilii trajiciens aratrum
eruisset ex terra libros ejus, ubi sacrorum institutorum scriptae erant
causae, in Urbem pertulit ad praetorem. At ille cum inspexisset
principia, rem tantam detulit ad senatum. Ubi cum primores quasdam
causas legissent, cur quidque in sacris fuerit institutum, Numae
mortuo senatus assensus est, eosque libros tanquam religiosi patres
conscripti, praetor ut combureret, censuerunt”.
|
|
Credat quisque
quod putat: imo vero dicat quod dicendum suggesserit vesana contentio,
quilibet tantae impietatis defensor egregius. Me admonere sufficiat,
sacrorum causas a rege Pompilio, Romanorum sacrorum institutore,
conscriptas, nec populo, nec senatui, nec saltem ipsis sacerdotibus
innotescere debuisse, ipsumque Numam Pompilium curiositate illicita
ad ea daemonum pervenisse secreta, quae ipse quidem scriberet, ut
haberet unde legendo commoneretur: sed ea tamen, cum rex esset, qui
minime quemquam metueret, nec docere aliquem, nec delendo vel quoquo
modo consumendo perdere auderet; ita quod scire neminem voluit, ne
homines nefaria doceret, violare autem timuit, ne daemones iratos
haberet, obruit ubi tutum putavit, sepulcro suo propinquare aratrum
posse non credens. Senatus autem cum religiones formidaret damnare
majorum, et ideo Numae assentiri cogeretur; illos tamen libros tam
perniciosos esse judicavit, ut nec obrui rursus juberet, ne humana
curiositas multo vehementius rem jam proditam quaereret, sed flammis
aboleri nefanda monumenta: ut, quia jam necesse esse existimabant
sacra illa facere, tolerabilius erraretur causis eorum ignoratis, quam
cognitis civitas turbaretur.
|
|