|
1. Quae igitur causa tot selectos deos ad haec opera minima
compulit, ubi a Vitumno et Sentino, quos fama obscura recondit, in
hujus munificentiae partitione superentur? Confert enim selectus
Janus aditum et quasi januam semini; confert selectus Saturnus semen
ipsum; confert selectus Liber ejusdem seminis emissionem viris;
confert hoc idem Libera, quae Ceres seu Venus est feminis; confert
selecta Juno, et haec non sola, sed cum Mena, filia Jovis,
fluores menstruos ad ejus, quod conceptum est, incrementum: et
confert Vitumnus obscurus et ignobilis vitam; confert Sentinus
obscurus et ignobilis sensum: quae duo tanto illis rebus praestantiora
sunt, quanto et ipsa intellectu ac ratione vincuntur. Sicut enim quae
ratiocinantur et intelligunt, profecto potiora sunt his quae sine
intellectu atque ratione, ut pecora, vivunt et sentiunt: ita et illa
quae vita sensuque sunt praedita, his quae nec vivunt nec sentiunt,
merito praeferuntur. Inter selectos itaque deos Vitumnus vivificator
et Sentinus sensificator magis haberi debuerunt, quam Janus seminis
admissor et Saturnus seminis dator vel sator, et Liber et Libera
seminum commotores vel emissores; quae semina indignum est cogitare,
nisi ad vitam sensumque pervenerint. Quae munera selecta non dantur a
diis selectis, sed a quibusdam incognitis et prae istorum dignitate
neglectis. Quod si respondetur, omnium initiorum potestatem habere
Janum, et ideo illi etiam quod aperitur conceptui , non immerito
attribui; et omnium seminum Saturnum, et ideo seminationem quoque
hominis non posse ab ejus operatione sejungi; omnium seminum
emittendorum Liberum et Liberam, et ideo his etiam praeesse, quae ad
substituendos homines pertinent; omnium purgandorum et pariendorum
Junonem, et ideo eam non deesse purgationibus feminarum et partubus
hominum: quaerant quid respondeant de Vitumno et Sentino, utrum et
ipsos velint habere omnium quae vivunt et sentiunt potestatem. Quod si
concedunt, attendant quam eos sublimius locaturi sint. Nam seminibus
nasci, in terra et ex terra est; vivere autem atque sentire etiam deos
sidereos opinantur. Si autem dicunt Vitumno atque Sentino haec sola
attributa, quae in carne vivescunt et sensibus adminiculantur; cur non
deus ille, qui facit omnia vivere atque sentire, etiam carni vitam
praebet et sensum, universali opere hoc munus etiam partubus tribuens?
Et quid opus est Vitumno atque Sentino? Quod si ab illo qui vitae
et sensibus universaliter praesidet, his quasi famulis ista carnalia
velut extrema et ima commissa sunt; itane sunt illi selecti destituti
familia, ut non invenirent quibus etiam ipsi ista committerent, sed
cum tota sua nobilitate, qua visi sunt seligendi, opus facere cum
ignobilibus cogerentur? Juno selecta et regina Jovisque soror et
conjux, haec tamen Iterduca est pueris, et opus facit cum deabus
ignobilissimis Abeona et Adeona. Ibi posuerunt et Mentem deam,
quae faciat pueris bonam mentem, et inter selectos ista non ponitur,
quasi quidquam majus praestari homini possit: ponitur autem Juno,
quia Iterduca est et Domiduca, quasi quidquam prosit iter carpere et
domum duci, si mens non est bona: cujus muneris deam selectores isti
inter selecta numina minime posuerunt. Quae profecto et Minervae
fuerat praeferenda, cui per ista minuta opera puerorum memoriam
tribuerunt. Quis enim dubitet multo esse melius habere bonam mentem,
quam memoriam quantumlibet ingentem? Nemo enim malus est, qui bonam
habet mentem: quidam vero pessimi memoria sunt mirabili, tanto pejores
quanto minus possunt, quod male cogitant, oblivisci. Et tamen
Minerva est inter selectos deos; Mentem autem deam turba vilis
operuit. Quid de Virtute dicam? quid de Felicitate? de quibus in
quarto libro plura jam diximus : quas cum deas haberent, nullum eis
locum inter selectos deos dare voluerunt, ubi dederunt Marti et
Orco, uni effectori mortium, alteri receptori.
2. Cum igitur in his minutis operibus, quae minutatim diis pluribus
distributa sunt, etiam ipsos selectos videamus tanquam senatum cum
plebe pariter operari; et inveniamus a quibusdam diis, qui nequaquam
seligendi putati sunt, multo majora atque meliora administrari, quam
ab illis qui selecti vocantur: restat arbitrari, non propter
praestantiores in mundo administrationes, sed quia provenit eis ut
populis magis innotescerent, selectos eos et praecipuos nuncupatos.
Unde dicit etiam ipse Varro, quod diis quibusdam patribus et deabus
matribus, sicut hominibus, ignobilitas accidisset. Si ergo
Felicitas ideo fortasse inter selectos deos esse non debuit, quod ad
istam nobilitatem non merito, sed fortuitu pervenerunt; saltem inter
illos, vel potius prae illis Fortuna poneretur, quam dicunt deam non
rationabili dispositione, sed, ut temere acciderit, sua cuique dona
conferre. Haec in diis selectis tenere apicem debuit, in quibus
maxime quid posset ostendit: quando eos videmus non praecipua virtute,
non rationabili felicitate, sed temeraria, sicut eorum cultores de
illa sentiunt, Fortunae potestate selectos. Nam et vir disertissimus
Sallustius etiam ipsos deos fortassis attendit, cum diceret:
|
“Sed
profecto Fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex libidine
magis quam ex vero celebrat obscuratque .”
|
|
Non enim possunt invenire
causam cur celebrata sit Venus, et obscurata sit Virtus; cum ambarum
ab istis consecrata sint numina, nec comparanda sint merita. Aut si
hoc nobilitari meruit, quod plures appetunt; plures enim Venerem quam
Virtutem ; cur celebrata est dea Minerva, et obscurata est dea
Pecunia? cum in genere humano plures alliciat avaritia quam peritia;
et in eis ipsis qui sunt artificiosi, raro invenias hominem, qui non
habeat artem suam pecuniaria mercede venalem; plurisque pendatur semper
propter quod aliquid fit, quam id quod propter aliud fit. Si ergo
insipientis judicio multitudinis facta est deorum ista selectio, cur
dea Pecunia Minervae praelata non est, cum propter pecuniam sint
artifices multi? Si autem paucorum sapientium est ista distinctio,
cur non praelata est Veneri Virtus, cum eam longe ratio praeferat?
Saltem certe, ut dixi, ipsa Fortuna, quae, sicut putant qui ei
plurimum tribuunt, in omni re dominatur, et res cunctas ex libidine
magis quam ex vero celebrat obscuratque; si tantum et in deos valuit,
ut temerario judicio suo quos vellet celebraret, obscuraretque quos
vellet, praecipuum locum haberet in selectis, quae in ipsos quoque
deos tam praecipuae est potestatis. An ut illic esse non posset,
nihil aliud etiam ipsa Fortuna, nisi adversam putanda est habuisse
fortunam? Sibi ergo adversata est, quae alios nobiles faciens
nobilitata non est.
|
|