|
Gratularetur autem diis istis selectis quisquam nobilitatis et
claritudinis appetitor, et eos diceret fortunatos, si non eos magis ad
injurias quam ad honores selectos videret. Nam illam infimam turbam
ipsa ignobilitas texit, ne obrueretur opprobriis. Ridemus quidem,
cum eos videmus figmentis humanarum opinionum partitis inter se operibus
distributos, tanquam minuscularios vectigalium conductores, vel
tanquam opifices in vico argentario , ubi unum vasculum ut perfectum
exeat, per multos artifices transit, cum ab uno perfecto perfici
posset. Sed aliter non putatum est operantium multitudini
consulendum, nisi ut singulas artis partes cito ac facile discerent
singuli, ne omnes in arte una tarde ac difficile cogerentur esse
perfecti. Verumtamen vix quisquam reperitur deorum non selectorum,
qui aliquo crimine famam traxit infamem; vix autem selectorum
quispiam, qui non in se notam contumeliae insignis acceperit. Illi ad
istorum humilia opera descenderunt, isti in illorum sublimia crimina
non venerunt. De Jano quidem non mihi facile quidquam occurrit, quod
ad probrum pertineat: et fortasse talis fuerit, innocentius vixerit et
a facinoribus flagitiisque remotius. Saturnum fugientem benignus
excepit: cum hospite partitus est regnum, ut etiam civitates singulas
conderent ; iste Janiculum, ille Saturniam. Sed isti in cultu
deorum omnis dedecoris appetitores, cujus vitam minus turpem
invenerunt, eum simulacri monstrosa deformitate turparunt; nunc eum
bifrontem, nunc etiam quadrifrontem, tanquam geminum, facientes. An
forte voluerunt, ut, quoniam plurimi dii selecti erubescenda
perpetrando amiserant frontem, quanto iste innocentior esset, tanto
frontosior appareret?
|
|