|
Dicit ergo idem Varro adhuc de naturali theologia praeloquens, deum
se arbitrari esse animam mundi, quem Graeci vocant KOSMON, et
hunc ipsum mundum esse deum: sed sicut hominem sapientem, cum sit ex
corpore et animo, tamen ab animo dici sapientem; ita mundum deum dici
ab animo, cum sit ex animo et corpore. Hic videtur quoquo modo
confiteri unum Deum; sed ut plures etiam introducat, adjungit mundum
dividi in duas partes, coelum et terram; et coelum bifariam, in
aethera et aera; terram vero in aquam et humum: e quibus summum esse
aethera, secundum aera, tertiam aquam, infimam terram: quas omnes
partes quatuor animarum esse plenas, in aethere et aere immortalium,
in aqua et terra mortalium; ab summo autem circuitu coeli ad circulum
lunae aethereas animas esse astra ac stellas, eos coelestes deos non
modo intelligi esse, sed etiam videri: inter lunae vero gyrum et
nimborum ac ventorum cacumina aereas esse animas, sed eas animo, non
oculis videri; et vocari heroas, et lares, et genios. Haec est
videlicet breviter in ista praelocutione proposita theologia naturalis,
quae non huic tantum, sed multis philosophis placuit: de qua tunc
diligentius disserendum est, cum de civili, quantum ad deos selectos
attinet, opitulante Deo vero, quod restat implevero.
|
|