|
Janus igitur, a quo sumpsit exordium, quaero quisnam sit?
Respondetur, Mundus est. Brevis haec plane est atque aperta
responsio. Cur ergo ad eum dicuntur rerum initia pertinere, fines
vero ad alterum, quem Terminum vocant? Nam propter initia et fines
duobus istis diis duos menses perhibent dedicatos , praeter illos decem
quibus usque ad Decembrem caput est Martius; Januarium Jano,
Februarium Termino. Ideo Terminalia eodem mense Februario
celebrari dicunt, cum fit sacrum purgatorium, quod vocant Februum ;
unde mensis nomen accepit . Numquid ergo ad mundum, qui Janus est,
initia rerum pertinent, et fines non pertinent, ut alter illis deus
praeficeretur? Nonne omnia quae in hoc mundo fieri dicunt, in hoc
etiam mundo terminari fatentur? Quae est ista vanitas, in opere illi
dare potestatem dimidiam, in simulacro faciem duplam? Nonne istum
bifrontem multo elegantius interpretarentur, si eumdem et Janum et
Terminum dicerent; atque initiis unam faciem, finibus alteram
darent? quoniam qui operatur, utrumque debet intendere. In omni enim
motu actionis suae qui non respicit initium, non prospicit finem.
Unde necesse est a memoria respiciente prospiciens connectatur
intentio. Nam cui exciderit quod coeperit, quomodo finiat non
inveniet. Quod si vitam beatam in hoc mundo inchoari putarent, extra
mundum perfici, et ideo Jano, id est mundo, solam initiorum
tribuerent potestatem; profecto ei praeponerent Terminum, eumque a
diis selectis non alienarent. Quanquam etiam nunc cum in istis duobus
diis initia rerum temporalium finesque tractantur, Termino dari debuit
plus honoris. Major enim laetitia est, cum res quaeque perficitur:
sollicitudinis autem plena sunt coepta, donec perducantur ad finem,
quem qui aliquid incipit, maxime appetit, intendit, exspectat,
exoptat; nec de re inchoata, nisi terminetur, exsultat.
|
|