|
Venit ad tertium genus theologiae, quae
dicitur naturalis, deque diis eo pertinentibus quaestionem, an istorum
videlicet deorum cultus prosit ad consequendam vitam beatam, quae post
mortem futura est, discutiendam suscipit cum Platonicis, qui
caeterorum philosophorum sunt facile principes et ad fidei christianae
veritatem propius accedentes. Atque hic primum refellit Apuleium et
quicumque alii cultum daemonibus tanquam internuntiis et interpretibus
inter deos et homines impendi volunt; ostendens ipsos daemones quos
vitiis obnoxios esse, et quae probi prudentesque homines aversantur et
damnant, id est, sacrilega poetarum figmenta, ludibria theatrica,
magicarum artium maleficia et scelera importasse, iisque omnino favere
et delectari compertum est, nulla posse ratione diis bonis homines
conciliare.
|
|