|
Quicumque igitur philosophi de Deo summo et vero ista senserunt, quod
et rerum creatarum sit effector, et lumen cognoscendarum, et bonum
agendarum; quod ab illo nobis sit et principium naturae, et veritas
doctrinae, et felicitas vitae; sive Platonici accommodatius
nuncupentur, sive quodlibet aliud sectae suae nomen imponant; sive
tantummodo Ionici generis, qui in eis praecipui fuerunt, ista
senserint, sicut idem Plato, et qui eum bene intellexerunt; sive
etiam Italici, propter Pythagoram et Pythagoraeos, et si qui forte
alii ejusdem sententiae identidem fuerunt; sive aliarum quoque
gentium, qui sapientes vel philosophi habiti sunt, Atlantici Libyci
Aegyptii, Indi, Persae, Chaldaei, Scythae, Galli, Hispani
aliique reperiuntur, qui hoc viderint ac docuerint, eos omnes caeteris
anteponimus, eosque nobis propinquiores fatemur.
|
|