|
Mirantur autem quidam nobis in Christi gratia sociati, cum audiunt
vel legunt Platonem de Deo ista sensisse, quae multum congruere
veritati nostrae religionis agnoscunt. Unde nonnulli putaverunt eum,
quando perrexit in Aegyptum, Jeremiam audisse prophetam, vel
Scripturas propheticas in eadem peregrinatione legisse: quorum quidem
opinionem in quibusdam libris meis posui . Sed diligenter supputata
temporum ratio, quae chronica historia continetur, Platonem indicat a
tempore quo prophetavit Jeremias, centum ferme annos postea natum
fuisse : qui cum octoginta et unum vixisset, ab anno mortis ejus usque
ad id tempus, quo Ptolemaeus rex Aegypti Scripturas propheticas
gentis Hebraeorum de Judaea poposcit, et per septuaginta viros
Hebraeos, qui etiam graecam linguam noverant, interpretandas
habendasque curavit, anni ferme reperiuntur sexaginta . Quapropter in
illa peregrinatione sua Plato nec Jeremiam videre potuit tanto ante
defunctum, nec easdem Scripturas legere, quae nondum fuerant in
graecam linguam translatae, qua ille pollebat: nisi forte, quia fuit
acerrimi studii, sicut Aegyptias, ita et istas per interpretem
didicit, non ut scribendo transferret, quod Ptolemaeus pro ingenti
beneficio, qui regia potestate etiam timeri poterat, meruisse
perhibetur, sed ut colloquendo, quid continerent, quantum capere
posset, addisceret . Hoc ut existimetur, illa suadere videntur
indicia, quod liber Geneseos sic incipit: In principio fecit Deus
coelum et terram. Terra autem erat invisibilis et incomposita, et
tenebrae erant super abyssum, et Spiritus Dei superferebatur super
aquam (Gen. I, 1, 2). In Timaeo autem Plato, quem librum
de mundi constitutione conscripsit, Deum dicit in illo opere terram
primo ignemque junxisse (Cap. 5 translat. Cicer.): manifestum
est autem quod igni tribuat coeli locum : habet ergo haec sententia
quamdam illius similitudinem, qua dictum est, In principio fecit
Deus coelum et terram. Deinde illa duo media, quibus interpositis
sibimet haec extrema copularentur, aquam dicit et aerem (Ibidem):
unde putatur sic intellexisse quod scriptum est, Spiritus Dei
superferebatur super aquam. Parum quippe attendens quo more soleat
illa Scriptura appellare Spiritum Dei, quoniam et aer spiritus
dicitur, quatuor opinatus elementa loco illo commemorata videri
potest. Deinde quod Plato dicit amatorem Dei esse philosophum,
nihil sic in illis sacris Litteris flagrat: et maxime illud, quod et
me plurimum adducit, ut pene assentiar Platonem illorum Librorum
expertem non fuisse, quod cum ad sanctum Moysen ita verba Dei per
angelum perferantur, ut quaerenti quod sit nomen ejus, qui eum pergere
praecipiebat ad populum Hebraeum ex Aegypto liberandum,
respondeatur, Ego sum qui sum; et dices filiis Israel, Qui est,
misit me ad vos (Exod. III, 14); tanquam in ejus comparatione
qui vere est quia incommutabilis est, ea quae mutabilia facta sunt non
sint: vehementer hoc Plato tenuit, et diligentissime commendavit .
Et nescio utrum hoc uspiam reperiatur in libris eorum qui ante
Platonem fuerunt, nisi ubi dictum est, Ego sum qui sum; et dices
eis, Qui est, misit me ad vos.
|
|