|
Sed undecumque ille ista didicerit, sive praecedentibus eum veterum
libris, sive potius quomodo dicit Apostolus, quia quod notum est
Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit:
invisibilia enim ejus, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt,
intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus et divinitas
(Rom. I, 19, 20): nunc non immerito me Platonicos
philosophos elegisse cum quibus agam, quod in ista quaestione, quam
modo suscepimus, agitur de naturali theologia, utrum propter
felicitatem, quae post mortem futura est, uni Deo, an pluribus sacra
facere oporteat , satis, ut existimo, exposui. [XII.] Ideo
quippe hos potissimum elegi, quoniam de uno Deo, qui fecit coelum et
terram, quanto melius senserunt, tanto caeteris gloriosiores et
illustriores habentur: in tantum aliis praelati judicio posterorum, ut
cum Aristoteles, Platonis discipulus, vir excellentis ingenii, et
eloquio Platoni quidem impar, sed multos facile superans, sectam
Peripateticam condidisset, quod deambulans disputare consueverat,
plurimosque discipulos praeclara fama excellens, vivo adhuc praeceptore
in suam haeresim congregasset, post mortem vero Platonis Speusippus
, sororis ejus filius, et Xenocrates, dilectus ejus discipulus, in
scholam ejus, quae Academia vocabatur, eidem successissent, atque ob
hoc et ipsi et eorum successores Academici appellarentur; recentiores
tamen philosophi nobilissimi, quibus Plato sectandus placuit,
noluerint se dici Peripateticos, aut Academicos, sed Platonicos .
Ex quibus sunt valde nobilitati Graeci, Plotinus, lamblichus,
Porphyrius: in utraque autem lingua, id est et graeca et latina,
Apuleius Afer exstitit Platonicus nobilis. Sed hi omnes, et
caeteri ejusmodi, et ipse Plato, diis plurimis esse sacra facienda
putaverunt.
|
|