|
Quanquam ergo a nobis et in aliis multis rebus magnisque dissentiant,
in hoc tamen quod modo posui, quia neque parva res est, et inde nunc
quaestio est, primum ab eis quaero, quibus diis istum cultum
exhibendum arbitrentur, utrum bonis, an malis, an et bonis et malis.
Sed habemus sententiam Platonis, dicentis omnes deos bonos esse, nec
esse omnino ullum deorum malum (Lib. 10 de Legibus, et de
Republica, lib. 2). Consequens est igitur, ut bonis haec
exhibenda intelligantur: tunc enim diis exhibentur; quoniam nec dii
erunt, si boni non erunt. Hoc si ita est, (nam de diis quid aliud
decet credere?) illa profecto vacuatur opinio, qua nonnulli putant
deos malos sacris placandos esse, ne laedant; bonos autem, ut
adjuvent, invocandos . Mali enim nulli sunt dii: bonis porro
debitus, ut dicunt, honor sacrorum est deferendus. Qui sunt ergo
illi qui ludos scenicos amant, eosque divinis rebus adjungi et suis
honoribus flagitant exhiberi? quorum vis non eos indicat nullos, sed
iste affectus nimirum indicat malos. Quid enim de ludis scenicis
Plato senserit, notum est; cum poetas ipsos, quod tam indigna deorum
majestate atque bonitate carmina composuerint, censet civitate
pellendos . Qui sunt igitur isti dii, qui de scenicis ludis cum ipso
Platone contendunt? Ille quippe non patitur deos falsis criminibus
infamari: isti eisdem criminibus suos honores celebrari jubent.
Denique isti cum eosdem ludos instaurari praeciperent, poscentes
turpia, etiam maligna gesserunt, Tito Latinio auferentes filium, et
immittentes morbum, quod eorum abnuisset imperium, eumque morbum
retrahentes, cum jussa complesset : iste autem illos nec tam malos
timendos putat, sed suae sententiae robur constantissime retinens,
omnes poetarum sacrilegas nugas, quibus illi immunditiae societate
oblectantur, a populo bene instituto removere non dubitat. Hunc autem
Platonem, quod jam in secundo libro commemoravi (Cap. 14),
inter semideos Labeo ponit. Qui Labeo numina mala victimis cruentis
atque hujusmodi supplicationibus placari existimat, bona vero ludis,
et talibus quasi ad laetitiam pertinentibus rebus. Quid est ergo quod
semideus Plato non semideis, sed deis, et hoc bonis, illa
oblectamenta, quia judicat turpia, tam constanter audet auferre? Qui
sane dii refellunt sententiam Labeonis: nam se in Latinio non
lascivos tantum atque ludibundos, sed etiam saevos terribilesque
monstrarunt. Exponant ergo nobis ista Platonici , qui omnes deos
secundum auctoris sui sententiam bonos et honestos et virtutibus
sapientium esse socios arbitrantur, aliterque de ullo deorum sentiri
nefas habent. Exponimus, inquiunt. Attente igitur audiamus.
|
|