|
1. Quamobrem absit ut ista considerans animus veraciter religiosus et
vero Deo subditus, ideo arbitretur daemones se ipso esse meliores,
quod habeant corpora meliora . Alioquin multas sibi et bestias
praelaturus est, quae nos et acrimonia sensuum, et motu facillimo
atque celerrimo, et valentia virium, et annosissima firmitate corporum
vincunt. Quis hominum videndo aequabitur aquilis et vulturibus? quis
odorando canibus? quis velocitate leporibus, cervis, avibus omnibus?
quis multum valendo leonibus et elephantis? quis diu vivendo
serpentibus, qui etiam deposita tunica senectutem deponere, atque in
juventam redire perhibentur? Sed sicut his omnibus ratiocinando et
intelligendo meliores sumus, ita etiam daemonibus bene atque honeste
vivendo meliores esse debemus. Ob hoc enim et providentia divina eis,
quibus nos constat esse potiores, data sunt quaedam potiora corporum
munera, ut illud quo eis praeponimur, etiam isto modo nobis
commendaretur multo majore cura excolendum esse, quam corpus; ipsamque
excellentiam corporalem, quam daemones habere nossemus, prae bonitate
vitae, qua illis anteponimur, contemnere disceremus, habituri et nos
immortalitatem corporum, non quam suppliciorum aeternitas torqueat,
sed quam puritas praecedat animorum.
2. Jam vero de loci altitudine, quod daemones in aere, nos autem
habitamus in terra, ita permoveri, ut hinc eos nobis esse praeponendos
existimemus, omnino ridiculum est. Hoc enim pacto nobis et omnia
volatilia praeponimus. At enim volatilia, cum volando fatigantur,
vel reficiendum alimentis corpus habent, terram repetunt, vel ad
requiem, vel ad pastum; quod daemones, inquiunt, non faciunt .
Numquid ergo placet eis, ut volatilia nobis, daemones autem etiam
volatilibus antecellant? Quod si dementissimum est opinari, nihil est
quod de habitatione superioris elementi dignos esse daemones
existimemus, quibus nos religionis affectu subdere debeamus. Sicut
enim fieri potuit ut aeriae volucres terrestribus nobis non solum non
praeferantur, verum etiam subjiciantur propter rationalis animae, quae
in nobis est, dignitatem; ita fieri potuit ut daemones, quamvis magis
aerii sint, terrestribus nobis non ideo meliores sint, quia est aer
quam terra superior; sed ideo eis homines praeferendi sint, quoniam
spei piorum hominum nequaquam illorum desperatio comparanda est. Nam
et illa ratio Platonis, qua elementa quatuor proportione contexit
atque ordinat, ita duobus extremis, igni mobilissimo et terrae
immobili, media duo, aerem et aquam, interserens, ut quanto aer est
aquis et aere ignis, tanto et aquae superiores sint terris; satis nos
admonet animalium merita non pro elementorum gradibus aetimare. Et
ipse quippe Apuleius cum caeteris terrestre animal hominem dicit (De
deo Socratis) qui tamen longe praeponitur animalibus aquatilibus, cum
ipsas aquas terris praeponat Plato: ut intelligamus non eumdem ordinem
tenendum, cum agitur de meritis animarum, qui videtur esse ordo in
gradibus corporum; sed fieri posse ut inferius corpus anima melior
inhabitet, deteriorque superius.
|
|