|
De moribus ergo daemonum cum idem Platonicus loqueretur, dixit eos
eisdem quibus homines animi perturbationibus agitari, irritari
injuriis, obsequiis donisque placari, gaudere honoribus, diversis
sacrorum ritibus oblectari, et in eis si quid neglectum fuerit,
commoveri (De deo Socratis). Inter caetera etiam dicit, ad eos
pertinere divinationes augurum, aruspicum, vatum, atque somniorum:
ab his quoque esse miracula magorum (Ibid.). Breviter autem eos
definiens ait, daemones esse genere animalia, animo passiva, mente
rationalia, corpore aeria, tempore aeterna: horum vero quinque tria
priora illis esse quae nobis, quartum proprium, quintum eos cum diis
habere commune (Ibid.). Sed video trium superiorum quae nobiscum
habent, duo etiam cum diis habere. Animalia quippe esse dicit et
deos, qui sua cuique elementa distribuens, in terrestribus animalibus
nos posuit cum caeteris quae in terra vivunt et sentiunt, in
aquatilibus pisces et alia natatilia, in acriis daemones, in aetheriis
deos (Ibid.). Ac per hoc, quod daemones genere sunt animalia,
non solum eis cum hominibus, verum etiam cum diis pecoribusque commune
est: quod mente rationalia, cum diis et hominibus; quod tempore
aeterna, cum diis solis; quod animo passiva, cum hominibus solis;
quod corpore aeria, ipsi sunt soli. Proinde quod genere sunt
animalia, non est magnum; quia hoc sunt et pecora: quod mente
rationalia, non est supra nos; quia sumus et nos: quod tempore
aeterna, quid boni est, si non beata? Melior est enim temporalis
felicitas, quam misera aeternitas. Quod animo passiva, quomodo supra
nos est; quando et nos hoc sumus, nec ita esset, nisi miseri
essemus? Quod corpore aeria, quanti aestimandum est, cum omni
corpori praeferatur animae qualiscumque natura ; et ideo religionis
cultus, qui debetur ex animo, nequaquam debeatur ei rei, quae
inferior est animo? Porro si inter illa, quae daemonum esse dicit,
annumeraret virtutem, sapientiam, felicitatem, et haec eos diceret
habere cum diis aeterna atque communia, profecto aliquid diceret
exoptandum magnique pendendum: nec sic eos tamen propter haec tanquam
Deum colere deberemus, sed potius ipsum, a quo haec illos accepisse
nossemus. Quanto minus nunc honore divino aeria digna sunt animalia,
ad hoc rationalia, ut misera esse possint, ad hoc passiva, ut misera
sint, ad hoc aeterna, ut miseriam finire non possint?
|
|