CAPUT XVIII. Qualis religio sit, in qua docetur quod homines, ut commendentur diis bonis, daemonibus uti debeant advocatis.

Frustra igitur eis Apuleus, et quicumque ita sentiunt, hunc detulit honorem, sic eos in aere medios, inter aetherium coelum terramque constituens, ut, quoniam nullus deus miscetur homini (Verba Apuleii), quod Platonem dixisse perhibent, isti ad deos perferant preces hominum, et inde ad homines impetrata quae poscunt. Indignum enim putaverunt qui ista crediderunt, misceri homines diis et deos hominibus: dignum autem misceri daemones et diis et hominibus, hinc petita qui allegent, inde concessa qui apportent: ut videlicet homo castus, et ab artium magicarum sceleribus alienus, eos patronos adhibeat, per quos illum dii exaudiant, qui haec amant, quae ille non amando fit dignior quem facilius et libentius exaudire debeant. Amant quippe illi scenicas turpitudines, quas non amat pudicitia: amant in maleficiis magorum mille nocendi artes (Virgil., Aeneid. lib. 7, vers. 338), quas non amat innocentia. Ergo et pudicitia et innocentia, si quid ab diis impetrare voluerit, non poterit suis meritis, nisi suis intervenientibus inimicis. Non est quod iste poetica figmenta, et theatrica ludibria justificare conetur. Habemus contra ista magistrum eorum et tantae apud eos auctoritatis Platonem: si pudor humanus ita de se male meretur, ut non solum diligat turpia, verum etiam divinitati existimet grata.