|
Nunc intentiore nobis opus est animo multo quam erat in superiorum
solutione quaestionum et explicatione librorum. De theologia quippe,
quam naturalem vocant, non cum quibuslibet hominibus (non enim
fabulosa est vel civilis, hoc est vel theatrica vel urbana; quarum
altera jactitat deorum crimina, altera indicat deorum desideria
criminosiora, ac per hoc malignorum potius daemonum quam deorum); sed
cum philosophis est habenda collatio: quorum ipsum nomen si latine
interpretemur, amorem sapientiae profitetur . Porro si sapientia
Deus est, per quem facta sunt omnia, sicut divina auctoritas
veritasque monstravit (Sap. VII, 24-27; et Hebr. 1,
2, 3), verus philosophus est amator Dei. Sed quia res ipsa,
cujus hoc nomen est, non est in omnibus qui hoc nomine gloriantur
(neque enim continuo verae sapientiae sunt amatores, quicumque
appellantur philosophi) : profecto ex omnibus, quorum sententias et
litteris nosse potuimus, eligendi sunt cum quibus non indigne quaestio
ista tractetur. Neque enim hoc opere omnes omnium philosophorum vanas
opiniones refutare suscepi, sed eas tantum quae ad theologiam
pertinent, quo verbo graeco significari intelligimus de divinitate
rationem sive sermonem: nec eas omnium, sed eorum tantum, qui cum et
esse divinitatem et humana curare consentiant, non tamen sufficere
unius incommutabilis Dei cultum ad vitam adipiscendam, etiam post
mortem, beatam, sed multos, ab illo sane uno conditos atque
institutos, ob eam causam colendos putant. Hi jam etiam Varronis
opinionem veritatis propinquitate transcendunt: siquidem ille totam
theologiam naturalem usque ad mundum istum vel ejus animam extendere
potuit: isti vero supra omnem animae naturam confitentur Deum, qui
non solum mundum istum visibilem, qui saepe coeli et terrae nomine
nuncupatur, sed etiam omnem omnino animam fecerit; et qui rationalem
et intellectualem, cujus generis anima humana est, participatione sui
luminis incommutabilis et incorporei beatam facit. Hos philosophos
Platonicos appellatos, a Platone doctore vocabulo derivato, nullus
qui haec vel tenuiter audivit, ignorat. De hoc igitur Platone, quae
necessaria praesenti quaestioni existimo, breviter attingam, prius
illos commemorans, qui eum in eodem genere litterarum tempore
praecesserunt.
|
|