|
Porro adversus magicas artes, de quibus quosdam nimis infelices et
nimis impios etiam gloriari libet, nonne ipsam publicam lucem testem
citabo? Cur enim tam graviter ista plectuntur severitate legum, si
opera sunt numinum colendorum? An forte istas leges Christiani
instituerunt, quibus artes magicae puniuntur? Secundum quem alium
sensum, nisi quod haec maleficia generi humano perniciosa esse non
dubium est, ait poeta clarissimus,
|
Testor, chara, deos, et te, germana, tuumque
Dulce caput, magicas invitam accingier artes?
|
|
|
Virgil., Aeneid. lib. 4, vers. 492, 493
|
Illud etiam, quod alio loco de his artibus dicit,
Atque satas alio vidi traducere messes; (Eclog. 8, vers. 99.)
eo quod hac pestifera scelerataque doctrina fructus alieni in alias
terras transferri perhibentur: nonne in duodecim Tabulis, id est
Romanorum antiquissimis legibus, Cicero commemorat esse conscriptum,
ei qui hoc fecerit supplicium constitutum ? Postremo ipse Apuleius
numquid apud judices christianos de magicis artibus accusatus est ?
Quas utique sibi objectas, si divinas et pias esse noverat, et
divinarum potestatum operibus congruas, non solum eas confiteri
debuit, sed etiam profiteri, leges culpans potius, quibus haec
prohiberentur et damnanda putarentur, quae haberi miranda et veneranda
oporteret. Ita enim vel sententiam suam persuaderet judicibus, vel,
si illi secundum iniquas leges saperent, eumque talia praedicantem
atque laudantem morte mulctarent, digna animae illius daemones dona
rependerent, pro quorum divinis operibus praedicandis humanam vitam
sibi adimi non timeret. Sicut martyres nostri, cum eis pro crimine
objiceretur christiana religio, qua noverant se fieri salvos et
gloriosissimos in aeternum, non eam negando temporales poenas evadere
delegerunt; sed potius confitendo, profitendo, praedicando, et pro
hac omnia fideliter fortiterque tolerando, et cum pia securitate
moriendo, leges quibus prohibebatur, erubescere compulerunt,
mutarique fecerunt. Hujus autem philosophi Platonici copiosissima et
disertissima exstat oratio, qua crimen artium magicarum a se alienum
esse defendit, seque aliter non vult innocentem videri, nisi ea
negando quae non possunt ab innocente committi. At omnia miracula
magorum, quos recte sentit esse damnandos, doctrinis fiunt et operibus
daemonum; quos viderit cur censeat honorandos, necessarios eos
asserens perferendis ad deos nostris precibus, quorum debemus opera
devitare, si ad Deum verum preces nostras volumus pervenire. Deinde
quaero, quales preces hominum diis bonis per daemones allegari putat,
magicas, an licitas? Si magicas, nolunt tales: si licitas, nolunt
per tales. Si autem peccator poenitens preces fundit, maxime si
aliquid magicum admisit; itane tandem illis intercedentibus accipit
veniam, quibus impellentibus aut faventibus se cecidisse plangit in
culpam? An et ipsi daemones ut possint poenitentibus mereri
indulgentiam, priores agunt, quod eos deceperint, poenitentiam ?
Hoc nemo unquam de daemonibus dixit: quia si ita esset, nequaquam
sibi auderent divinos honores expetere, qui poenitendo desiderarent ad
gratiam veniae pervenire . Ibi enim est detestanda superbia, hic
humilitas miseranda.
|
|