|
At enim urgens causa et arctissima cogit daemones medios inter deos et
homines agere, ut ab hominibus offerant desiderata, et a diis referant
impetrata. Quaenam tandem causa est ista, et quanta necessitas?
Quia nullus, inquiunt, Deus miscetur homini. Praeclara igitur
sanctitas Dei, qui non miscetur homini supplicanti, et miscetur
daemoni arroganti; non miscetur homini poenitenti, et miscetur daemoni
decipienti; non miscetur homini confugienti ad divinitatem, et
miscetur daemoni fingenti divinitatem; non miscetur homini petenti
indulgentiam, et miscetur daemoni suadenti nequitiam; non miscetur
homini per philosophicos libros poetas de bene instituta civitate
pellenti, et miscetur daemoni a principibus et pontificibus civitatis
per scenicos ludos poetarum ludibria requirenti; non miscetur homini
deorum crimina fingere prohibenti, et miscetur daemoni se falsis deorum
criminibus oblectanti; non miscetur homini magorum scelera justis
legibus punienti, et miscetur daemoni magicas artes docenti et
implenti; non miscetur homini imitationem daemonis fugienti, et
misectur daemoni deceptionem hominis aucupanti!
|
|