|
1. Sed nimirum tantae hujus absurditatis et indignitatis est magna
necessitas, quod scilicet deos aetherios humana curantes quid
terrestres homines agerent utique lateret, nisi daemones aerii
nuntiarent; quoniam aether longe a terra est alteque suspensus, aer
vero aetheri terraeque contiguus. O mirabilem sapientiam! Quid aliud
de diis isti sentiunt, quos omnes optimos volunt, nisi eos et humana
curare, ne cultu videantur indigni, et propter clementorum distantiam
humana nescire, ut credantur daemones necessarii, et ob hoc etiam ipsi
putentur colendi, per quos dii possint et quid in rebus humanis agatur
addiscere et ubi oportet hominibus subvenire? Hoc si ita est, diis
istis bonis magis notus est daemon per corpus vicinum, quam homo per
animum bonum. O multum dolenda necessitas, an potius irridenda vel
detestanda vanitas, ne sit vana divinitas! Si enim animo ab obstaculo
corporis libero animum nostrum videre dii possunt, non ad hoc
daemonibus indigent nuntiis: si autem animorum indicia corporalia,
qualia sunt vultus, locutio, motus, per corpus suum aetherii dii
sentiunt, et inde colligunt quid etiam daemones nuntient, possunt et
mendaciis daemonum decipi. Porro si deorum divinitas a daemonibus non
potest falli, ab eadem divinitate, quod agimus, non potest ignorari
.
2. Vellem autem mihi isti dicerent, utrum diis daemones nuntiaverint
de criminibus deorum poetica Platoni displicere figmenta, et sibi ea
placere celaverint; an utrumque occultaverint, deosque esse maluerint
totius rei hujus ignaros; an utrumque indicaverint, et religiosam erga
deos Platonis prudentiam, et in deos injuriosam libidinem suam; an
sententiam quidem Platonis, qua noluit deos per impiam licencentiam
poetarum falsis criminibus infamari, ignotam diis esse voluerint, suam
vero nequitiam, qua ludos scenicos amant, quibus illa deorum dedecora
celebrantur, prodere non erubuerint vel timuerint. Horum quatuor,
quae interrogando proposui, quodlibet eligant, et in quolibet eorum
quantum mali de diis bonis opinentur, attendant. Si enim primum
elegerint, confessuri sunt non licuisse diis bonis habitare cum bono
Platone, quando eorum injurias prohibebat, et habitasse cum
daemonibus malis, quando eorum injuriis exsultabant; cum dii boni
hominem bonum longe a se positum nonnisi per malos daemones nossent,
quos vicinos nosse non possent. Si autem secundum elegerint, et
utrumque occultatum a daemonibus dixerint, ut dii omnino nescirent et
Platonis religiosissimam legem et daemonum sacrilegam delectationem;
quid in rebus humanis per internuntios daemones dii nosse utiliter
possunt, quando illa nesciunt, quae in honorem deorum bonorum
religione bonorum hominum contra libidinem malorum daemonum
decernuntur? Si vero tertium elegerint, et non solum sententiam
Platonis deorum injurias prohibentem, sed etiam daemonum nequitiam
deorum injuriis exsultantem, per eosdem daemones nuntios diis
innotuisse responderint; hoc nuntiare est, an insultare? Et dii
utrumque sic audiunt, sic utrumque cognoscunt, ut non solum malignos
daemones deorum dignitati et Platonis religioni contraria cupientes
atque facientes a suo accessu non arceant, verum etiam per illos malos
propinquos Platoni bono longinquo dona transmittant. Sic enim eos
elementorum quasi catenata series colligavit, ut illis a quibus
criminantur, conjungi possint; huic a quo defenduntur, non possint:
utrumque scientes, sed aeris et terrae pondera transmutare non
valentes. Jam quod reliquum est, si quartum elegerint, pejus est
caeteris. Quis enim ferat, si poetarum de diis immortalibus criminosa
figmenta et theatrorum indigna ludibria, suamque in his omnibus
ardentissimam cupiditatem et suavissimam voluptatem diis daemones
nuntiaverunt, et, quod Plato philosophica gravitate de optima
republica haec omnia censuit removenda, tacuerunt; ut jam dii boni per
tales nuntios nosse cogantur mala pessimorum, nec aliena, sed eorumdem
nuntiorum, atque his contraria non sinantur nosse bona philosophorum,
cum illa sint in injuriam, ista in honorem ipsorum deorum?
|
|