|
Quia igitur nihil istorum quatuor eligendum est, ne in quolibet eorum
de diis tam male sentiatur; restat ut nullo modo credendum sit, quod
Apuleius persuadere nititur, et quicumque alii sunt ejusdem sententiae
philosophi, ita esse medios daemones inter deos et homines tanquam
internuntios et interpretes, qui hinc ferant petitiones nostras, inde
referant deorum suppetias: sed esse spiritus nocendi cupidissimos, a
justitia penitus alienos, superbia tumidos, invidentia lividos,
fallacia callidos: qui in hoc quidem aere habitant, quia de coeli
superioris sublimitate dejecti, merito irregressibilis transgressionis
in hoc sibi congruo velut carcere praedamnati sunt; nec tamen quia
supra terras et aquas aeri locus est, ideo et ipsi sunt meritis
superiores hominibus, qui eos non terreno corpore, sed electo in
auxilium Deo vero, pia mente facillime superant . Sed multis plane
participatione verae religionis indignis, tanquam captis subditisque
dominantur: quorum maximae parti mirabilibus et fallacibus signis sive
factorum, sive praedictorum, deos se esse persuaserunt. Quibusdam
vero vitia eorum aliquanto attentius et diligentius intuentibus, non
potuerunt persuadere quod dii sint, atque inter deos et homines
internuntios ac beneficiorum impetratores se esse finxerunt: si tamen
non istum saltem honorem homines eis deferendum putarunt, qui illos nec
deos esse credebant, quia malos videbant; deos autem omnes bonos
volebant, nec audebant tamen omnino indignos dicere honore divino;
maxime ne offenderent populos, a quibus eis cernebant inveterata
superstitione per tot sacra et templa serviri.
|
|